Hebrews 12:6
Quem enim diligit Dominus, castigat: flagellat autem omnem filium, quem recipit. + 12.6 Omnem filium. Etiam unicum qui fuit sine peccato. Si ergo exceptus es a passione flagellorum, exceptus es a numero filiorum. Unicus ille de Patris substantia natus æqualis Patri in forma Dei, Verbum quo facta sunt omnia, non habebat ubi flagellaretur. Ad hoc autem carne indutus est, ut sine flagello non esset. Qui flagellat unicum sine peccato, relinquit adoptatum qui est cum peccato? Unicus sine peccato, non tamen sine flagello, exemplum nobis proposuit in passionibus suis. Non ergo turbari debemus, cum aliquis sanctus gravia et indigna perpetitur, si obliti non sumus quæ pertulerit Justus justorum, Sanctusque sanctorum. Et attende hic justitiam et misericordiam Dei. Justitia est in eo quod flagellat. Misericordia vero in eo quod recipit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For whom the Lord loveth he chasteneth, and scourgeth every son whom he receiveth.
In Context
Cross References
Deuteronomy 8:5ut recogites in corde tuo, quia sicut erudit filium suum homo, sic Dominus Deus tuus erudivit te,
2 Samuel 7:14Ego ero ei in patrem, et ipse erit mihi in filium: qui si inique aliquid gesserit, arguam eum in virga virorum, et in plagis filiorum hominum.
Psalms 73:14Tu confregisti capita draconis; dedisti eum escam populis Æthiopum. + 73.14 Escam. AUG. Christus est esca, etc., usque ad vel ipsum mordent reprehendendo, accusando. CAS. Vel dum tentat, esca est, quia inde proficitur. Vel, populis Æthiopum. HIERON. Nolentibus converti dedisti eum escam, in quo delectentur. 1
Proverbs 13:24Qui parcit virgæ odit filium suum; qui autem diligit illum instanter erudit. + 13.24 Qui parcit virgæ odit filium suum, etc. Nam et bonus pater filium, et discipulum magister catholicus, ne ad iniquitatem deflectat, sollicitus erudit.