Proverbs 13:4
Vult et non vult piger; anima autem operantium impinguabitur. + 13.4 Vult et non vult piger. Vult regnare cum Domino, etc., usque ad et Jesus filius Sirach: Væ peccatori terram duabus viis ingredienti. Anima autem operantium jussa dominica impinguabitur, quia perfecta supernorum dulcedine reficietur; unde: Sicut adipe Psal. 26., etc.; vel, qui piis pro Domino laboribus insudant, immarcescibili corona donabuntur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
The soul of the sluggard desireth, and hath nothing: but the soul of the diligent shall be made fat.
In Context
3Qui custodit os suum custodit animam suam; qui autem inconsideratus est ad loquendum, sentiet mala.
5Verbum mendax justus detestabitur; impius autem confundit, et confundetur.
Cross References
Genesis 26:32Ecce autem venerunt in ipso die servi Isaac annuntiantes ei de puteo, quem foderant, atque dicentes: Invenimus aquam. + 26.32 Ecce autem venerunt. HIER. Nescio quomodo in LXX et venerunt pueri Isaac nuntiantes ei de puteo quem foderunt, et dixerunt ei: Non invenimus aquam. Et vocavit nomen ejus Juramentum. Quæ enim etymologia est propterea vocari Juramentum, etc., usque ad non congruit ut Isaac aquam non inveniret.
Joshua 7:3Et reversi dixerunt ei: Non ascendat omnis populus, sed duo vel tria millia virorum pergant, et deleant civitatem: quare omnis populus frustra vexabitur contra hostes paucissimos?
Proverbs 2:2ut audiat sapientiam auris tua, inclina cor tuum ad cognoscendam prudentiam. + 2.2 Audiat sapientiam. Audit non aure, etc., usque ad hoc est enim quod sequitur: Inclina cor. Inclina, humilia, munda, etc., usque ad et revelasti ea humilibus. Si enim sapientiam invocaveris. Invocare, etc., usque ad nec liberum debet abesse arbitrium.
Proverbs 10:4Egestatem operata est manus remissa; manus autem fortium divitias parat. Qui nititur mendaciis, hic pascit ventos; idem autem ipse sequitur aves volantes. + 10.4 Egestatem operata. Qui negligenter vivit in hoc sæculo, egebit bonis in futuro; at qui fortiter Domino militant, divitiis æternæ beatitudinis remunerantur.
Proverbs 12:11Qui operatur terram suam satiabitur panibus; qui autem sectatur otium stultissimus est. Qui suavis est in vini demorationibus, in suis munitionibus relinquit contumeliam.
Proverbs 12:27Non inveniet fraudulentus lucrum, et substantia hominis erit auri pretium. + 12.27 Non inveniet, etc. Fraude namque acquisita pecunia, etc., usque ad quibus æternæ vitæ claritas auro pretiosior emitur.