Proverbs 10:4
Egestatem operata est manus remissa; manus autem fortium divitias parat. Qui nititur mendaciis, hic pascit ventos; idem autem ipse sequitur aves volantes. + 10.4 Egestatem operata. Qui negligenter vivit in hoc sæculo, egebit bonis in futuro; at qui fortiter Domino militant, divitiis æternæ beatitudinis remunerantur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
He becometh poor that dealeth with a slack hand: but the hand of the diligent maketh rich.
In Context
Cross References
Proverbs 6:6[Vade ad formicam, o piger, et considera vias ejus, et disce sapientiam. + 6.6 Vade ad formicam. Hinc vacantem hortatur, etc., usque ad de horreo priscæ actionis quod recondidit proferre.
Proverbs 11:24Alii dividunt propria, et ditiores fiunt; alii rapiunt non sua, et semper in egestate sunt.
Proverbs 12:27Non inveniet fraudulentus lucrum, et substantia hominis erit auri pretium. + 12.27 Non inveniet, etc. Fraude namque acquisita pecunia, etc., usque ad quibus æternæ vitæ claritas auro pretiosior emitur.
Proverbs 19:15Pigredo immittit soporem, et anima dissoluta esuriet. + 19.15 Pigredo immittit soporem. Piger dicitur qui recte sciendo vigilat, sed nihil operando torpescit; sed pigredo immittit soporem, quia paulisper recte sentiendi vigilantia amittitur, dum ab opere cessatur. Recte autem subditur: Et anima dissoluta esuriet. Nam quia se ad superiora stringendo non dirigit, neglectam se inferius per desideria expandit, et dum studiorum subtilium vigore non constringitur, cupiditatis infimæ famæ sauciatur, ut quo per disciplinam ligari dissimulat, eo esuriens per voluptatum desideria se spargat.
Proverbs 20:4Propter frigus piger arare noluit; mendicabit ergo æstate, et non dabitur illi. + 20.4 Æstate. Regnum Dei æstati comparatur, quia nunc mœroris nostri nubila transient, et vitæ dies æterni solis claritate fulgebunt.
Proverbs 21:5Cogitationes robusti semper in abundantia; omnis autem piger semper in egestate est.]