Proverbs 14:26
[In timore Domini fiducia fortitudinis, et filiis ejus erit spes. + 14.26 In timore Domini. Timor Domini fiduciam fortitudinis præstat, etc., usque ad speraverunt in Domino.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In the fear of the LORD is strong confidence: and his children shall have a place of refuge.
In Context
Cross References
Genesis 31:42Nisi Deus patris mei Abraham, et timor Isaac affuisset mihi, forsitan modo nudum me dimisisses: afflictionem meam et laborem manuum mearum respexit Deus, et arguit te heri.
Psalms 112:1Alleluja. [Laudate, pueri, Dominum; laudate nomen Domini. + 112.1 Alleluia CASS. Quia merito laudandus, qui merito humilitatis gentes assumit, titulum psalmi exponit. Alleluia enim, ut diximus, interpretatur laudate Dominum, qualiter et psalmus incipit. Laudate. ID. Primo monet Propheta devotos, ut laudent jugiter, et ubique prædicent. Secundo ipse facit, quod monet alios, id est, laudat Deum ibi: Quis sicut Dominus I Cor. 14.? Ad laudem ergo monens ostendit, qui et quem, et quandiu, et ubi, et quare laudent, dicit. Pueri. Non sensu, sed malitia, maxime superbia, id est, humiles, unde, Nolite pueri effici sensibus, sed malitia parvuli estote, ut mentibus perfecti sitis. AUG., CASS. Laudate Dominum, pueri, simplices et puri, qui debent laudare. 1
Proverbs 3:25Ne paveas repentino terrore, et irruentes tibi potentias impiorum.
Proverbs 19:23Timor Domini ad vitam, et in plenitudine commorabitur absque visitatione pessima.]
Ecclesiastes 7:18Ne impie agas multum, et noli esse stultus, ne moriaris in tempore non tuo. + 7.18 Et noli esse. Impii non dimidiabunt dies suos, quasi, Noli impœnitens provocare Deum, ut etiam viventi inferat supplicium, sicut fecit Dathan et Abiron.