Proverbs 14:35
Acceptus est regi minister intelligens; iracundiam ejus inutilis sustinebit.]
Vulgata (Latina)
In The King James Version
The king’s favour is toward a wise servant: but his wrath is against him that causeth shame.
In Context
34Justitia elevat gentem; miseros autem facit populos peccatum.
Cross References
Genesis 41:38locutusque est ad eos: Num invenire poterimus talem virum, qui spiritu Dei plenus sit? + 41.38 Qui Spiritus Dei plenus sit, etc. AUG. Q. in Gen. Tertio, nisi fallor, insinuatur nobis in hoc libro Spiritus sanctus. Primo ubi dictum est supra cap. 1: Spiritus ferebatur super aquas, secundo ubi dicit Deus supra cap. 6: Non permanebit Spiritus meus in hominibus istis, etc. Tertio cum dicit Pharao in Joseph esse Spiritum Dei: nondum tamen legimus Spiritum sanctum.
Psalms 101:4Quia defecerunt sicut fumus dies mei, et ossa mea sicut cremium aruerunt. + 101.4 Quia defecerunt. CASS. Secunda pars, in qua est flebilis oratio; in qua exponitur, quæ paupertas, quæ tribulatio. Unde clamet, jam aperit. Quia defecerunt. Defecerunt sicut fumus dies mei. AUG. Elato enim Adam dies deficiunt, virtus animi contrahitur. Miseria pium judicem movere potest. Ossa mea sicut cremium aruerunt. Fortes, quorum frixorium sunt, qui scandalizantur, etc., usque ad jam enim frigitur homo, dum timet se arsurum. 1
Proverbs 16:13Voluntas regum labia justa; qui recta loquitur diligetur. + 16.13 Voluntas regum, etc., id est, justorum. Multi reges et prophetæ voluerunt videre, quæ vos vidistis, et non viderunt. Hi enim et vitiis resistunt, et virtutum obsequio, quasi satellitum, constipantur. Reges enim terræ sæpe labia justa detestantur, ut Herodes Joannem.
Proverbs 19:12Sicut fremitus leonis, ita et regis ira, et sicut ros super herbam, ita et hilaritas ejus.
Proverbs 20:8Rex qui sedet in solio judicii dissipat omne malum intuitu suo. + 20.8 Rex qui sedit in solio judicii. Etsi in hac vita electi mala patiantur reproborum, etc., usque ad digna factis recipit.
Proverbs 22:11Qui diligit cordis munditiam, propter gratiam labiorum suorum habebit amicum regem.