Proverbs 15:10
Doctrina mala deserenti viam vitæ; qui increpationes odit, morietur. + 15.10 Doctrina mala. Qui solverit unum de mandatis istis minimis, et docuerit sic homines, minimus est in regno cœlorum. Talibus tamen, si correcti fuerint, patet reditus ad veniam: si autem increpationes non receperint, omnino morientur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Correction is grievous unto him that forsaketh the way: and he that hateth reproof shall die.
In Context
9Abominatio est Domino via impii; qui sequitur justitiam diligitur ab eo.
11Infernus et perditio coram Domino; quanto magis corda filiorum hominum !
Cross References
1 Kings 18:17Et cum vidisset eum, ait: Tune es ille, qui conturbas Israël?
1 Kings 22:8Et ait rex Israël ad Josaphat: Remansit vir unus per quem possumus interrogare Dominum: sed ego odi eum, quia non prophetat mihi bonum, sed malum: Michæas filius Jemla. Cui Josaphat ait: Ne loquaris ita, rex.
Psalms 50:17Domine, labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam. + 50.17 Laudem tuam. AUG. Quod me creasti; quod peccantem non reliquisti; quod confiteri monuisti; quod mundasti. 1
Proverbs 5:12Cur detestatus sum disciplinam, et increpationibus non acquievit cor meum, + 5.12 Cur detestatus. De hæreticis specialiter patet, quia nec veterum patrum nec novorum dictis et exemplis potuerunt ab errore revocari.
Proverbs 12:1[Qui diligit disciplinam diligit scientiam; qui autem odit increpationes insipiens est. + 12.1 Qui bonus est, etc. Horum versiculorum connexio talis est; qui bonus est non confidit in cogitationibus suis; sed Domini gratiam quærit, ac per illam pie vivit. Qui autem in cogitationibus suis confidit, bonus esse nequit: qui enim gratiam Dei non curat quærere, in prava actione perdurat.
Proverbs 23:35Et dices: Verberaverunt me, sed non dolui; traxerunt me, et ego non sensi. Quando evigilabo, et rursus vina reperiam?] + 23.35 Verberaverunt me. Vox percussi est et dormientis, etc., usque ad ut semper voluptatibus debrietur.