Proverbs 23:35
Et dices: Verberaverunt me, sed non dolui; traxerunt me, et ego non sensi. Quando evigilabo, et rursus vina reperiam?] + 23.35 Verberaverunt me. Vox percussi est et dormientis, etc., usque ad ut semper voluptatibus debrietur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 29:19Cumque audierit verba juramenti hujus, benedicat sibi in corde suo, dicens: Pax erit mihi, et ambulabo in pravitate cordis mei: et absumat ebria sitientem, + 29.19 Ebria sitientem, et Dominus, etc. Id est, ne quis plenus malitia et idololatria seducat eum qui sitit discere et scire veritatem, sicuti faciunt hæretici.
Proverbs 27:22Si contuderis stultum in pila quasi ptisanas feriente desuper pilo, non auferetur ab eo stultitia ejus.]
Isaiah 56:12Venite, sumamus vinum, et impleamur ebrietate; et erit sicut hodie, sic et cras, et multo amplius.] + 56.12 Venite sumamus. Sic pervertebant qui corrigere debuerant. Et quia omnes peccaverunt, traditi sunt in manus Romanorum.
Jeremiah 31:18Audiens audivi Ephraim transmigrantem: Castigasti me, et eruditus sum, quasi juvenculus indomitus: converte me, et convertar, quia tu Dominus Deus meus. + 31.18 Eruditus sum. Quasi dicat: Correctio proficit in salutem, et quæ ad præsens videtur esse tristitiæ, post reddit fructum pacis.
Ephesians 4:19qui desperantes, semetipsos tradiderunt impudicitiæ, in operationem immunditiæ omnis in avaritiam. + 4.19 Desperantes. Vel indolorii, quod ex Græco trahitur, id est de peccato non dolentes.