Proverbs 15:24
Semita vitæ super eruditum, ut declinet de inferno novissimo.] + 15.24 De inferno novissimo, etc. Primus infernus cæcitas peccantis animæ, et veræ lucis scientia carentis, de quo: Descendunt in infernum viventes Psal. 54..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
The way of life is above to the wise, that he may depart from hell beneath.
In Context
Cross References
Proverbs 5:5Pedes ejus descendunt in mortem, et ad inferos gressus illius penetrant.
Proverbs 7:27Viæ inferi domus ejus, penetrantes in interiora mortis.] + 7.27 Viæ inferi domus ejus, penetrantes. Sed de Ecclesia Dominus ait: Portæ inferi non prævalebunt adversus eam Matth. 16.. Interiora mortis. Obscuriora et arctiora gehennæ tormenta, quibus hæreticos et fornicatores constat esse mergendos.
Proverbs 23:14Tu virga percuties eum, et animam ejus de inferno liberabis.
Matthew 7:14Quam angusta porta, et arcta via est, quæ ducit ad vitam: et pauci sunt qui inveniunt eam ! + 7.14 Quam angusta. Satis angustum est omnia prætermittere, unum solum diligere, unum quærere, ad unum quotidie pulsare, prospera non ambire, adversa non timere. Et pauci. Si pauci inveniunt, pauciores per eam intrare contendunt. Nemo intrat sine labore, et sine animi puritate.
Philippians 3:20Nostra autem conversatio in cælis est: unde etiam Salvatorem exspectamus Dominum nostrum Jesum Christum, + 3.20 Nostra conversatio. Id est vivendo et intelligendo simus similes angelis. Unde etiam, id est, præter commoda quæ jam habemus, etiam Dominum exspectamus.