Proverbs 15:25
[Domum superborum demolietur Dominus, et firmos faciet terminos viduæ. + 15.25 Viduæ Ecclesiæ, scilicet sponsæ suæ, pro cujus vita mori dignatus est.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
The LORD will destroy the house of the proud: but he will establish the border of the widow.
In Context
Cross References
Deuteronomy 10:17quia Dominus Deus vester ipse est Deus deorum, et Dominus dominantium, Deus magnus, et potens, et terribilis, qui personam non accipit, nec munera.
Job 24:21Pavit enim sterilem quæ non parit, et viduæ bene non fecit. + 24.21 Dulcedo illius. Quia naturæ vermium est, etc., usque ad tabes et fetor putredinis amatur. Non sit in recordatione. Deus pravorum vitam intuetur et obliviscitur, quia quod per districtionem sententiæ judicat, quantum est ad memoriam misericordiæ ignorat.
Psalms 52:5Nonne scient omnes qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam ut cibum panis? + 52.5 Nonne scient. Ibid. Comminatio malorum per finem. AUG. Minatur illis, etc., usque ad. Sed merito hoc eis, quia: 1
Psalms 138:6Mirabilis facta est scientia tua ex me; confortata est, et non potero ad eam. + 138.6 Mirabilis, et incomprehensibilis mihi. Facta est scientia. Non est mihi facile contemplari te, quem superbus reliqui, ut prius erat cum essem apud te, quando dixi, da mihi partem substantiæ. Ex me, id est ex peccato meo. Confortata est, alias invaluit. Et non potero attingere ex me. AUG. In Exodo legitur Dominum, etc., usque ad te non lateo, cujus limitem vides. 1
Proverbs 12:7Verte impios, et non erunt; domus autem justorum permanebit. + 12.7 Verte impios. Multa impietas in diis gentium, etc., usque ad sed quæcunque membra hinc illuc perveniunt, quæ sperabant, gaudia inveniunt.