Proverbs 16:22
Fons vitæ eruditio possidentis; doctrina stultorum fatuitas.] + 16.22 Fons vitæ. Quia ille prædicator vere suis auditoribus vias vitæ aperit, etc., usque ad quæ dicunt bona, fatuo corde contemnunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Understanding is a wellspring of life unto him that hath it: but the instruction of fools is folly.
In Context
21Qui sapiens est corde appellabitur prudens, et qui dulcis eloquio majora percipiet.
23[Cor sapientis erudiet os ejus, et labiis ejus addet gratiam.
Cross References
Proverbs 10:11[Vena vitæ os justi, et os impiorum operit iniquitatem.
Proverbs 14:27Timor Domini fons vitæ, ut declinent a ruina mortis. + 14.27 Timor Domini. Hæc est spes eorum, etc., usque ad unde, Initium sapientiæ timor Domini Psal. 9..
Proverbs 15:28Mens justi meditatur obedientiam; os impiorum redundat malis.
Proverbs 18:7Os stulti contritio ejus, et labia ipsius ruina animæ ejus.
Matthew 23:16Væ vobis duces cæci, qui dicitis: Quicumque juraverit per templum, nihil est: qui autem juraverit in auro templi, debet. + 23.16 Quicunque. Pharisæi qui omnia fecerunt propter lucrum dicebant esse etiam sanctiora oblata quam templum vel altare: ut homines promptiores essent ad offerenda dona, quam ad preces fundendas in templo vel justitias faciendas. In quo non Dei timorem, sed suam cupiditatem attendebant. Ideo arguit eos Dominus stultitiæ et fraudulentiæ.
John 5:24Amen, amen dico vobis, quia qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam æternam, et in judicium non venit, sed transiit a morte in vitam. + 5.24 Quia qui, etc. Quia æqualis sum Patri et uno honore cum eo honorandus, ergo qui audit verbum meum, id est, qui credit me Filium, et credit eum Patrem, habet vitam æternam, quia hæc est vita æterna, ut post dicet, ut cognoscant te quem misi Jesum Christum esse unum verum Deum. Audit et credit. Cur ait: Audit verbum meum et credit, non mihi, sed ei qui me misit: quia verbum ejus est in me, imo ego sum verbum ejus. Qui ergo ei credit, credit verbo ejus, id est mihi. Sed transiit. Hic a morte infidelitatis ad vitam fidei et justitiæ, post a corruptione ad æternitatem. De prima autem resurrectione apertius subdit: Amen, amen dico vobis, quia venit hora et nunc est, etc.