Proverbs 16:28
Homo perversus suscitat lites, et verbosus separat principes.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
A froward man soweth strife: and a whisperer separateth chief friends.
In Context
Cross References
Genesis 3:1Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terræ quæ fecerat Dominus Deus. Qui dixit ad mulierem: Cur præcepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi? + 3.1 Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus, etc. AUG., lib. II de Gen. ad litt. c. 2, 3, tom. 3 Alii, prudentissimus, translative dictum. Quidam codices habent sapientissimus, non proprie, sicut in bono solet accipi sapientia Dei, vel angelorum, vel animæ rationalis, etc., usque ad sed potestas a Deo. Sed serpens, etc. STRAB. Sic diabolus loquebatur per serpentem ignorantem, sicut per energumenos vel fanaticos: quemcunque enim arripit, intellectum et rationem tollit. Spiritus vero bonus quoscunque gratia repleverit, videntes et intelligentes facit, unde spiritus prophetarum subjectus est prophetis. Qui dixit ad mulierem. AUG., lib. II de Gen. ad litt., c. 30, et ex capp. 7, 8, 6, 10, passim. Inexcusabilis est prævaricatio mulieris, quia memor erat præcepti Dei. Oblivio tamen, etc., usque ad hæc c. 10: Providet bonos et malos futuros, et creat: seipsum ad fruendum præstans bonis, multa etiam largiens malis. Cur præcepit, etc. STRAB. Ideo callidus hostis interrogat hoc, et mandatum Dei memorat, ne cum peccaverit, excusationem habeat quasi oblita. Cur præcepit, etc. GREG. Moral., l. 23, tom. 2 Idem quotidie agit hostis humani generis: verba Dei de cordibus hominum molitur evellere, et minas leviare, et ad credendum quod falso promittit, invitat enim ad temporalia, ut levet quod Deus minetur æterna supplicia. Spondens siquidem gloriam præsentis vitæ, dicit: Gustate, et eritis sicut dii, et temporalem concupiscentiam tangite, et in hoc mundo sublimes apparete; et cum timorem divinæ sententiæ conatur amovere, quodammodo dicit: Cur præcepit vobis Deus? AUG., lib. II de Gen. ad litt., c. 4, tom. 3 Quæritur cur Deus hominem tentari permiserit, etc., usque ad sive terrenum, ut hominis anima. Ibid., c. 5 Nec putandum quod homo dejiceretur, nisi præcessisset in eo quædam elatio comprimenda, ut per humilitatem peccati sciret quod falso de se præsumpserit, et quod non bene se habet facta natura, si a faciente recesserit. Commendatur enim quale bonum Deus sit, quando nulli bene est ab ipso recedere. Ibid., c. 18 Hæc quæstio de beata vita, etc., usque ad minus quam in vita sanctorum angelorum. Ibid., c. 16 Non frustra putari potest ab initio temporis diabolum cecidisse, etc., usque ad quibus non dedit Deus præscientiam de seipsis? Ibid., c. 14 Quomodo autem beati esse possint, quibus est incerta sua beatitudo? etc., usque ad mihi autem unde asserant, non occurrit. Ibid., c. 21 Sed non frustra putandum est ab ipso creaturæ exordio, etc., usque ad prævidens quanta de illo sua bonitate esset facturus. Ibid., c. 22 Initium autem figmenti dicitur, etc., usque ad ut homines malos. Ibid., c. 23 Quod ergo putatur diabolus nunquam in veritate stetisse, etc., usque ad plura in corpus ejus conveniunt. GREG., hom. 16, in Evang., tom. 2 Primum parentem diabolus tribus modis tentavit, etc., usque ad delectatione vincimur, consensu ligamur.
Proverbs 6:14pravo corde machinatur malum, et omni tempore jurgia seminat.
Proverbs 15:18Vir iracundus provocat rixas; qui patiens est mitigat suscitatas.
Proverbs 17:17Omni tempore diligit qui amicus est, et frater in angustiis comprobatur. + 17.17 Omni tempore. Qui Deum vere amat, omni tempore ejus custodit amorem; neque in angustia passionis deserit, quem in pacis tranquillitate confessus est.
Proverbs 18:8Verba bilinguis quasi simplicia, et ipsa perveniunt usque ad interiora ventris. Pigrum dejicit timor; animæ autem effeminatorum esurient.
Proverbs 29:22[Vir iracundus provocat rixas, et qui ad indignandum facilis est erit ad peccandum proclivior. + 29.22 Vir iracundus. Janua omnium vitiorum iracundia: qua clausa, virtutibus intrinsecus dabitur quies, aperta, ad omne facinus armabitur animus.