The Bible Software
bible.softwareGenesisGenesis 3 › Genesis 3:1

Genesis 3:1

Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terræ quæ fecerat Dominus Deus. Qui dixit ad mulierem: Cur præcepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi? + 3.1 Sed et serpens erat callidior cunctis animantibus, etc. AUG., lib. II de Gen. ad litt. c. 2, 3, tom. 3 Alii, prudentissimus, translative dictum. Quidam codices habent sapientissimus, non proprie, sicut in bono solet accipi sapientia Dei, vel angelorum, vel animæ rationalis, etc., usque ad sed potestas a Deo. Sed serpens, etc. STRAB. Sic diabolus loquebatur per serpentem ignorantem, sicut per energumenos vel fanaticos: quemcunque enim arripit, intellectum et rationem tollit. Spiritus vero bonus quoscunque gratia repleverit, videntes et intelligentes facit, unde spiritus prophetarum subjectus est prophetis. Qui dixit ad mulierem. AUG., lib. II de Gen. ad litt., c. 30, et ex capp. 7, 8, 6, 10, passim. Inexcusabilis est prævaricatio mulieris, quia memor erat præcepti Dei. Oblivio tamen, etc., usque ad hæc c. 10: Providet bonos et malos futuros, et creat: seipsum ad fruendum præstans bonis, multa etiam largiens malis. Cur præcepit, etc. STRAB. Ideo callidus hostis interrogat hoc, et mandatum Dei memorat, ne cum peccaverit, excusationem habeat quasi oblita. Cur præcepit, etc. GREG. Moral., l. 23, tom. 2 Idem quotidie agit hostis humani generis: verba Dei de cordibus hominum molitur evellere, et minas leviare, et ad credendum quod falso promittit, invitat enim ad temporalia, ut levet quod Deus minetur æterna supplicia. Spondens siquidem gloriam præsentis vitæ, dicit: Gustate, et eritis sicut dii, et temporalem concupiscentiam tangite, et in hoc mundo sublimes apparete; et cum timorem divinæ sententiæ conatur amovere, quodammodo dicit: Cur præcepit vobis Deus? AUG., lib. II de Gen. ad litt., c. 4, tom. 3 Quæritur cur Deus hominem tentari permiserit, etc., usque ad sive terrenum, ut hominis anima. Ibid., c. 5 Nec putandum quod homo dejiceretur, nisi præcessisset in eo quædam elatio comprimenda, ut per humilitatem peccati sciret quod falso de se præsumpserit, et quod non bene se habet facta natura, si a faciente recesserit. Commendatur enim quale bonum Deus sit, quando nulli bene est ab ipso recedere. Ibid., c. 18 Hæc quæstio de beata vita, etc., usque ad minus quam in vita sanctorum angelorum. Ibid., c. 16 Non frustra putari potest ab initio temporis diabolum cecidisse, etc., usque ad quibus non dedit Deus præscientiam de seipsis? Ibid., c. 14 Quomodo autem beati esse possint, quibus est incerta sua beatitudo? etc., usque ad mihi autem unde asserant, non occurrit. Ibid., c. 21 Sed non frustra putandum est ab ipso creaturæ exordio, etc., usque ad prævidens quanta de illo sua bonitate esset facturus. Ibid., c. 22 Initium autem figmenti dicitur, etc., usque ad ut homines malos. Ibid., c. 23 Quod ergo putatur diabolus nunquam in veritate stetisse, etc., usque ad plura in corpus ejus conveniunt. GREG., hom. 16, in Evang., tom. 2 Primum parentem diabolus tribus modis tentavit, etc., usque ad delectatione vincimur, consensu ligamur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Now the serpent was more subtil than any beast of the field which the LORD God had made. And he said unto the woman, Yea, hath God said, Ye shall not eat of every tree of the garden?

In Context

2Cui respondit mulier: De fructu lignorum, quæ sunt in paradiso, vescimur:

Read all of Genesis 3

Cross References

Numbers 22:28Aperuitque Dominus os asinæ, et locuta est: Quid feci tibi? cur percutis me ecce jam tertio? + 22.28 Aperuitque. Ut arguatur per eam Balaam, et mutæ pecudis vocibus confutetur, qui divinus videbatur et sapiens. Et locuta est. ISID. Asina cui Balaam sedet, angelum videt, et loquitur; id est bruta Gentilitas, quam quondam Balaam, id est, seductor idololatriæ, quasi brutum animal et nulla ratione renitens, quo voluit errore substravit; sed ista angelum vidit quem homo videre non potuit, et vidit, et detulit, et locuta est; ut agnosceremus sub adventu magni angeli, illam gentilem plebem mutata duritie stoliditatisque natura solutis Deo linguis locuturam. ORIG. hom. 14. Asina cui Balaam sedebat, etc., usque ad major autem his charitas, quæ sola nunquam cadit.

Isaiah 27:1[In die illa visitabit Dominus in gladio suo duro, et grandi, et forti, super Leviathan, serpentem vectem, et super Leviathan, serpentem tortuosum, et occidet cetum qui in mari est. + 27.1 In die illa, etc. ID. Tradunt Hebræi diabolum, etc., usque ad ut inducatur gladius super eum. Vectem. HIER. LXX: Fugitivum. Tunc enim fugiet, etc., usque ad serpens autem, quia insidias molliter infundit. Cetum. Hebræi, Tanniu; unde Hebræi fabulabantur Leviathan habitare sub terra et in æthere, Tanniu vero in mari.

Matthew 4:6et dixit ei: Si Filius Dei es, mitte te deorsum. Scriptum est enim: Quia angelis suis mandavit de te, et in manibus tollent te, ne forte offendas ad lapidem pedem tuum.

Matthew 10:16Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum. Estote ergo prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbæ. + 10.16 Ecce ego mitto. Illis sua pœna servabitur in futurum, etc., usque ad mala inferre non debet, sed tolerare. Sicut serpentes. Serpentis astutia est, etc., usque ad veterem exuit hominem.

2 Corinthians 11:14Et non mirum: ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucis.

Revelation 12:9Et projectus est draco ille magnus, serpens antiquus, qui vocatur diabolus, et Satanas, qui seducit universum orbem: et projectus est in terram, et angeli ejus cum illo missi sunt.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Genesis 3:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
Genesis 3Genesis 3:2 →