Proverbs 16:33
Sortes mittuntur in sinum, sed a Domino temperantur.] + 16.33 Sortes mittuntur in sinum. Sicut sortes mittuntur in sinum, etc., usque ad quasi de sinu examinis divini.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
The lot is cast into the lap; but the whole disposing thereof is of the LORD.
In Context
Cross References
Numbers 26:55ita dumtaxat ut sors terram tribubus dividat et familiis. + 26.55 Ut sors terram. Per sortem præcipitur dividi hæreditas, sed video ipsummet Moysen cui ista mandantur, non sorte dividere hæreditatem Ruben, Gad, et dimidiæ tribui Manasse Josue 15.: Jesus quoque Nave, extra sortem dat hæreditatem tribui Judæ et Caleb et tribui Ephraim, et dimidiæ tribui Manasse. In cæteris sors mittitur: unde puto, quod in cœlesti hæreditate aliqui non venient ad sortem, neque cum cæteris quamvis sancti sint numerabuntur, sed erit egregia eorum hæreditas, sicut fuit Caleb, et tribui Judæ, et Jesu filio Nave. Sicut enim cum adepta victoria dividuntur spolia, egregii bellatores cum cæteris non ducuntur ad sortem, sed optima quæque virtutum merito percipiunt, cæteri sorte utuntur jure victoriæ: ita videtur mihi Christus Dominus meus facturus. Illis enim præcipuos et sublimes decernet honores, quorum facta magnifica et sublimes cognoscit virtutes, unde ait: Volo, Pater, ut ubi ego sum, illic et isti mecum sint. Joan. 17.. Et alibi, Sedebitis et vos super duodecim thronos, judicantes duodecim tribus, etc. Matth. 19.. Et alibi, Sicut tu in me, Pater, et ego in te, ita et isti in nobis unum sint Joan. 17.. Hæc omnia non sorte descendunt, sed dilectionis prærogativa.
Joshua 18:5Dividite vobis terram in septem partes: Judas sit in terminis suis ab australi plaga, et domus Joseph ab aquilone.
Judges 20:9sed hoc contra Gabaa in commune faciamus.
1 Samuel 14:42Et ait Saul: Mittite sortem inter me et inter Jonathan filium meum. Et captus est Jonathas.
Proverbs 18:18Contradictiones comprimit sors, et inter potentes quoque dijudicat.
Jonah 1:7Et dixit vir ad collegam suum: Venite et mittamus sortes, et sciamus quare hoc malum sit nobis. Et miserunt sortes, et cecidit sors super Jonam.