Proverbs 17:16
Quid prodest stulto habere divitias, cum sapientiam emere non possit? Qui altum facit domum suam quærit ruinam, et qui evitat discere incidet in mala. + 17.16 Quid prodest. Quid prodest populo Judæorum infideli, etc., usque ad cum sapientiam piæ actionis habere neglexerit?
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Wherefore is there a price in the hand of a fool to get wisdom, seeing he hath no heart to it?
In Context
15[Qui justificat impium, et qui condemnat justum, abominabilis est uterque apud Deum.
Cross References
Proverbs 8:4O viri, ad vos clamito, et vox mea ad filios hominum. + 8.4 O viri, ad vos. Ad viros clamat, id est ad strenuos verbi auditores: in utroque sexu namque feminæ, id est, fluxæ mentes sapientiæ verba percipere nequeunt.
Proverbs 14:6Quærit derisor sapientiam, et non invenit; doctrina prudentium facilis. + 14.6 Quærit derisor sapientiam, etc. Ut Caiphas, etc., usque ad quia perverse quærunt, nunquam prorsus inveniunt.
Proverbs 21:25Desideria occidunt pigrum: noluerunt enim quidquam manus ejus operari.
Isaiah 55:1[Omnes sitientes, venite ad aquas, et qui non habetis argentum, properate, emite, et comedite: venite, emite absque argento et absque ulla commutatione vinum et lac. + 55.1 Omnes sitientes, venite. HIER. Quia vas fictum contra Ecclesiam dixerat conterendum, et omnem linguam armatam contra scientiam Dei superandam, provocat credentes ad fluvium Dei, qui repletus est aquis. Comedite. Audiendo, loquendo, legendo, meditando, operando, corde retinendo. Divina siquidem Scriptura, et potus est, aperta: et cibus, occulta. Ipsa etiam et aqua est et panis qui de cœlo descendit. Quare appenditis argentum. Pensatis sacra eloquia, sed non refectionem. Qui solam speciem litteræ custoditis, de spirituali intelligentia pinguedinem internæ refectionis amittitis.
John 3:20Omnis enim qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguantur opera ejus: