John 3:20
Omnis enim qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguantur opera ejus:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Kings 3:20Et consurgens intempestæ noctis silentio, tulit filium meum de latere meo, ancillæ tuæ dormientis, et collocavit in sinu suo: suum autem filium, qui erat mortuus, posuit in sinu meo. + 3.20 Tulit filium. Vivum, scilicet: non ut possideret, sed ut occideret. Non enim fecit hoc filii amore, sed odio æmulæ.
Job 24:13Ipsi fuerunt rebelles lumini: nescierunt vias ejus, nec reversi sunt per semitas ejus. + 24.13 Et anima vulneratorum clamavit. Vulneratur anima justorum, cum fides infirmorum turbatur; clamat autem, dum alieno lapsu tabescit. Ipsi fuerunt rebelles lumini. Lumini rebelles sunt, qui sua desideria sequendo bonum despiciunt quod noverunt. Nescierunt vias ejus. Qui enim prius sciendo rebelles sunt, postmodum cæcantur, ut nesciant. Nec reversi sunt. Angustior est semita quam via. Qui autem manifestiora agere contemnunt ad subtiliora intelligenda non perveniunt; exspectavit autem Deus, ut per ejus semitas pergerent; sed utinam per eas vel reverti voluissent, ut vitæ itinera quæ noverunt per innocentiam, saltem tenerent per pœnitentiam.
Psalms 50:17Domine, labia mea aperies, et os meum annuntiabit laudem tuam. + 50.17 Laudem tuam. AUG. Quod me creasti; quod peccantem non reliquisti; quod confiteri monuisti; quod mundasti. 1
Proverbs 4:18Justorum autem semita quasi lux splendens procedit, et crescit usque ad perfectam diem. + 4.18 Justorum autem semita. Justorum opera in luce scientiæ peraguntur, et æternam ducunt ad vitam quæ est perfecta dies.
Proverbs 15:12Non amat pestilens eum qui se corripit, nec ad sapientes graditur.]
Amos 5:10Odio habuerunt corripientem in porta, et loquentem perfecte abominati sunt.