Proverbs 17:26
Non est bonum damnum inferre justo, nec percutere principem qui recta judicat. + 17.26 Non est bonum damnum inferre justo. Et de ipso judice ac principe sæculorum qui pro nostri salute percuti voluit, accipi potest, et de omnibus rectoribus Ecclesiæ, qui vel facultatibus nudati ab impiis, vel ipsa sunt morte consumpti.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Also to punish the just is not good, nor to strike princes for equity.
In Context
25Ira patris filius stultus, et dolor matris quæ genuit eum.
27Qui moderatur sermones suos doctus et prudens est, et pretiosi spiritus vir eruditus.
Cross References
Genesis 18:25Absit a te ut rem hanc facias, et occidas justum cum impio, fiatque justus sicut impius, non est hoc tuum: qui judicas omnem terram, nequaquam facies judicium hoc.
2 Samuel 3:39Ego autem adhuc delicatus, et unctus rex: porro viri isti filii Sarviæ duri sunt mihi: retribuat Dominus facienti malum juxta malitiam suam. + 3.39 Delicatus. Antiqui delicata dicebant diis consecrata, quæ nunc dicimus dedicata.
2 Samuel 19:7Nunc igitur surge, et procede, et alloquens satisfac servis tuis: juro enim tibi per Dominum quod si non exieris, ne unus quidem remansurus sit tecum nocte hac: et pejus erit hoc tibi quam omnia mala quæ venerunt super te ab adolescentia tua usque in præsens.
Proverbs 17:15[Qui justificat impium, et qui condemnat justum, abominabilis est uterque apud Deum.
Micah 5:1[Nunc vastaberis, filia latronis. Obsidionem posuerunt super nos: in virga percutient maxillam judicis Israël.]