The Bible Software
bible.softwareProverbsProverbs 17 › Proverbs 17:27

Proverbs 17:27

Qui moderatur sermones suos doctus et prudens est, et pretiosi spiritus vir eruditus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

He that hath knowledge spareth his words: and a man of understanding is of an excellent spirit.

In Context

26Non est bonum damnum inferre justo, nec percutere principem qui recta judicat. + 17.26 Non est bonum damnum inferre justo. Et de ipso judice ac principe sæculorum qui pro nostri salute percuti voluit, accipi potest, et de omnibus rectoribus Ecclesiæ, qui vel facultatibus nudati ab impiis, vel ipsa sunt morte consumpti.

28Stultus quoque, si tacuerit, sapiens reputabitur, et si compresserit labia sua, intelligens.]

Read all of Proverbs 17

Cross References

Proverbs 10:19In multiloquio non deerit peccatum, qui autem moderatur labia sua prudentissimus est.

Proverbs 15:28Mens justi meditatur obedientiam; os impiorum redundat malis.

Ecclesiastes 9:17Verba sapientium audiuntur in silentio, plus quam clamor principis inter stultos. + 9.17 Verba sapientium. HIER. Qui favorem et plausum non quærunt, sed salutem audientium: nec clamant ut audiantur, sed cupiunt, ut exaudiantur. Inter stultos. Stulti qui non quærunt proficere, sed laudem sibi acquirere.

James 3:2In multis enim offendimus omnes. Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir: potest etiam freno circumducere totum corpus. + 3.2 In multis. Vere periculosum est reliquis præesse velle, quia non tantum vos minus eruditi, sed nos omnes prædicatores, etiam majores in multis offendimus, alii male docendo, et aliis male vivendo, et aliis modis. Se illis beatus Apostolus connumerat, ut liberius arguat. Aliter justus, aliter malus offendit; justus carnis fragilitate, nec justus esse desinit, unde Salomon: Septies in die cadet justus et resurget; sicut quotidiana est offensio, ita quotidiana est medela orationum, et bonorum operum, sed impii corruunt in malum. Si quis. Vult ostendere inevitabilem verbi offensionem, ut imperitos deterreat, ne cupiant prælationem: quia eum qui cupit præesse, oportet aliis perfectiorem esse, ne offendat dum debet prodesse; sed imperiti non possunt in prædicando non offendere. In verbo non offendit. BED. Illo videlicet, cujus offensionem humana potest vitare fragilitas. Ut verbum doli, detractionis, superbiæ, jactantiæ, sed et otiosæ et superfluæ locutionis, hic perfectus est vir.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Proverbs 17:27

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Proverbs 17:26Proverbs 17Proverbs 17:28 →