Proverbs 19:11
Doctrina viri per patientiam noscitur, et gloria ejus est iniqua prætergredi. + 19.11 Doctrina viri. Doctrina ecclesiastica, etc., usque ad recte autem subditur: Et gloria ejus est iniqua prætergredi. Perfecti est enim doctoris, sic aliorum improbitatem patienter sufferre, ut se noverit ab iniquis patienter observare. Neque enim propria munditia sine tolerantia sufficit, neque tolerantia sine munditia.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
The discretion of a man deferreth his anger; and it is his glory to pass over a transgression.
In Context
12Sicut fremitus leonis, ita et regis ira, et sicut ros super herbam, ita et hilaritas ejus.
Cross References
Proverbs 12:16Fatuus statim indicat iram suam; qui autem dissimulat injuriam callidus est. + 12.16 Fatuus, etc. Qui in præsenti desiderat ulcisci, fatuus est; qui autem pro Domino contemnit, sapiens est. Qui autem dissimulat: non sic vult occultari, ut duret, sed omnino deleatur; est enim natura iræ ut prolata, magis ferveat; occultata, languescat.
Proverbs 15:18Vir iracundus provocat rixas; qui patiens est mitigat suscitatas.
Proverbs 17:14Qui dimittit aquam caput est jurgiorum, et antequam patiatur contumeliam judicium deserit.]
Proverbs 20:22Ne dicas: Reddam malum: exspecta Dominum, et liberabit te.
Matthew 5:44Ego autem dico vobis: diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro persequentibus et calumniantibus vos: + 5.44 Diligite. Contra Ecclesiam pugnatur tribus modis: odio, verbis, cruciatu corporis. Ecclesia econtra diligit, benefacit, orat. Hoc est novum mandatum, hoc de filiis iræ facit filios Dei; unde sequitur: Ut sitis fiili. Adoptio filiorum sola charitate acquiritur. Benefacite. Ministrando cibum mentis vel corporis. Quod facit etiam qui dicit eum hujusmodi nec cibum sumere. Omnia enim ea spectant, ut fratres fiant. Singulis singula opponuntur, ut omnes partes malitiæ bonitate vincantur. Videntur contra esse imprecationes prophetarum quæ non dicuntur voto optantium, sed spiritu prævidentium. Orate. AUG. Non ait hoc pro fratribus in quibus sunt aliquando peccata persecutione inimicorum graviora, etc., usque ad cum etsi peccasse fateantur, et fecisse mala vehementer eos pœniteat, tamen hujusmodi affectiones mentis habent ut se non humilient ad petendam veniam. Movere autem potest, quod Joannes in Epistola de dilectione Dei et proximi tantum monere videtur, ut fratres diligamus, cum Dominus dicat et pro inimicis orandum. Sed fratres intelliguntur non solum qui jam credunt, sed qui credituri sunt, pro quibus orandum est, ut fraterno fœdere nobis socientur.
Romans 12:18Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes: