Romans 12:18
Si fieri potest, quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
If it be possible, as much as lieth in you, live peaceably with all men.
In Context
Cross References
Judges 11:14Per quos rursum mandavit Jephte, et imperavit eis ut dicerent regi Ammon:
Psalms 34:14Quasi proximum et quasi fratrem nostrum sic complacebam; quasi lugens et contristatus sic humiliabar. + 34.14 Quasi proximum et quasi fratrem, etc. Casus pro casu. Quasi: de proximo et fratre nostro, ita mihi complacebam, id est, de eorum affinitate gaudebam, qui me insequebantur. Ecce gratia pro odio, beneficium pro læsione. AUG. Quasi proximum. Hoc dicere convenit propinquanti ad Deum, et gaudenti, qui placet Deo, quasi fratri et proximo. Quasi lugens. CASS. Alii interpretes, quasi lugens mater filium, incurvabar super eos. Quasi lugens. Cum hæc omnia facerem, tamen nolebant converti; et tamen cum nollent converti, sic humiliabar, id est, dolebam, sicut pater lugens filium. 1
Proverbs 12:20Dolus in corde cogitantium mala; qui autem pacis ineunt consilia, sequitur eos gaudium.
Matthew 5:9Beati pacifici: quoniam filii Dei vocabuntur. + 5.9 Beati pacifici. RAB. Pacifici sunt qui omnes motus animi componunt et rationi subjiciunt, quia his nihil repugnat qui similes patri, etc., usque ad cum autem Deus erit omnia in omnibus, tunc beatitudo adoptionis dabitur.
Romans 14:17Non est enim regnum Dei esca et potus: sed justitia, et pax, et gaudium in Spiritu Sancto: + 14.17 Non est enim regnum Dei esca et potus. Non usus ciborum, sed concupiscentia refrenanda est. Non interest quid alimentorum vel quantum pro congruentia hominum et personæ suæ et pro valetudinis suæ necessitate quis capiat, sed quam facile et læto animo careat his, cum his vel oportet vel necesse est carere. Gaudium in Spiritu sancto. Qui enim, etc. Non utique in epulis, ut multi solent, sed in Spiritu sancto hoc gaudium oritur de fraterna pace; sicut in disceptatione ira, ubi non est spiritus, quia in solis pacificis est; cujus etiam gratia hæc tria sunt in aliquo: justitia, pax et gaudium, quæ in istis Romanis non erant
1 Corinthians 7:15Quod si infidelis discedit, discedat: non enim servituti subjectus est frater, aut soror in hujusmodi: in pace autem vocavit nos Deus. + 7.15 Non enim. Non est tantum conjugium quod sine Dei devotione est: et ideo non est peccatum ei qui dimittit propter Deum si alii se copulavit. Si vero ambo crediderint, per cognitionem Dei confirmatur conjugium. In pace. Non oportet litigare cum discedente, quia odio Dei discedit.