The Bible Software
bible.softwareProverbsProverbs 19 › Proverbs 19:4

Proverbs 19:4

Divitiæ addunt amicos plurimos; a paupere autem et hi quos habuit separantur. + 19.4 Divitiæ addunt amicos. Divitiæ regni cœlestis, quæ per sanctos doctores fidelibus tribuendæ prædicantur, multos amicos et eisdem prædicatoribus, et earum largitori Deo asciscunt. A prophetis autem, quia nihil certæ beatitudinis promittunt, et hi quos habent separantur, conversi ad certissimam Dominicæ fidei promissionem.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Wealth maketh many friends; but the poor is separated from his neighbour.

In Context

3Stultitia hominis supplantat gressus ejus, et contra Deum fervet animo suo. + 19.3 Stultitia, etc. Stulti, cum viam veritatis deserunt, etc., usque ad ipsum Dominum quasi importabilia onera imposuerit, mente reprehendit insana.

5Testis falsus non erit impunitus, et qui mendacia loquitur non effugiet. + 19.5 Testis falsus. Redarguerat eum qui tantum verba sectabatur, nunc illum redarguit qui verba Dominicæ auctoritatis male interpretando corrumpit. Quod multa sæpius iterantur, confirmatio est, ut Joseph ait, eo quod sermo sit Dei, et velocius compleatur.

Read all of Proverbs 19

Cross References

Job 19:13Fratres meos longe fecit a me, et noti mei quasi alieni recesserunt a me. + 19.13 Fratres meos longe. Ibid. Modo voce Redemptoris utitur: ab eo longe facti sunt fratres, et noti recesserunt; quem tenentes legem prophetare noverant, et præsentem minime recognoscebant. Judæi etenim propinqui per carnem, et noti per legis instructionem, quasi obliti quem verbis legis per fidem prophetaverant, verbis perfidiæ incarnatum negabant.

Proverbs 14:20Etiam proximo suo pauper odiosus erit: amici vero divitum multi.

Luke 15:13Et non post multos dies, congregatis omnibus, adolescentior filius peregre profectus est in regionem longinquam, et ibi dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose. + 15.13 Non post multos. Non multo post institutionem humani generis, placuit animæ liberum arbitrium ferre secum, quasi quamdam potentiam naturæ suæ, et deserere eum a quo condita est, confidens viribus suis. Et has vires tanto citius consumat quanto datorem deserit. Hæc est prodiga vita, quæ amat fundere et spatiari in pompis exterioribus, relinquens eum qui sibi est interior

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Proverbs 19:4

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Proverbs 19:3Proverbs 19Proverbs 19:5 →