Proverbs 19:3
Stultitia hominis supplantat gressus ejus, et contra Deum fervet animo suo. + 19.3 Stultitia, etc. Stulti, cum viam veritatis deserunt, etc., usque ad ipsum Dominum quasi importabilia onera imposuerit, mente reprehendit insana.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
The foolishness of man perverteth his way: and his heart fretteth against the LORD.
In Context
Cross References
Genesis 4:5Ad Cain vero, et ad munera illius non respexit: iratusque est Cain vehementer, et concidit vultus ejus. + 4.5 In foribus. ALC. Id est, intrantem te et exeuntem peccatum comitabitur, nec Dominus custodiet introitum tuum et exitum tuum.
Numbers 17:12Dixerunt autem filii Israël ad Moysen: Ecce consumpti sumus, omnes perivimus.
1 Samuel 15:23Quoniam quasi peccatum ariolandi est, repugnare: et quasi scelus idololatriæ, nolle acquiescere. Pro eo ergo quod abjecisti sermonem Domini, abjecit te Dominus ne sis rex.
1 Kings 20:42Qui ait ad eum: Hæc dicit Dominus: Quia dimisisti virum dignum morte de manu tua, erit anima tua pro anima ejus, et populus tuus pro populo ejus.
2 Kings 6:33Adhuc illo loquente eis, apparuit nuntius qui veniebat ad eum. Et ait: Ecce, tantum malum a Domino est: quid amplius expectabo a Domino?
Job 15:13Quid tumet contra Deum spiritus tuus, ut proferas de ore tuo hujuscemodi sermones? + 15.13 Quid tumet contra Deum spiritus? Plerumque justi aliquibus necessitatibus afflicti sua opera coguntur fateri, quod beatus Job fecerat, quod putatur elatio; sed in Dei auribus superba non sunt, quæ humili corde proferuntur; et sicut gravis culpæ est sibi arrogare quod non est, sic plerumque culpa nulla est si humiliter bonum dicat quod est. Hujusmodi sermones. Ibid. De bonis tuis, non tamen Job in his contra Deum tumuit, sed quæ vere fecerat humiliter dixit; sæpe justi et injusti eadem habent verba, et unde illi placent, hi offendunt, ut Pharisæus qui se justificat in opere Luc. 18., et Ezechias qui se justificat in cogitatione IV Reg. 20..