Proverbs 2:12
ut eruaris a via mala, et ab homine qui perversa loquitur; + 2.12 A via mala. Ad quam vocant, qui dicunt: Veni nobiscum, insidiemur sanguini, perversa loquitur, qui est auctor hujus persuasionis.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
To deliver thee from the way of the evil man, from the man that speaketh froward things;
In Context
11consilium custodiet te, et prudentia servabit te:
Cross References
Psalms 17:4Laudans invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero. + 17.4 Laudans invocabo. CASS. Post omnia non elatus se jactat, sed omnia Deo tribuit: et ideo salvus; nam qui aliter facit, sibi relictus perit, etsi vicisse videbatur. 1
Psalms 101:4Quia defecerunt sicut fumus dies mei, et ossa mea sicut cremium aruerunt. + 101.4 Quia defecerunt. CASS. Secunda pars, in qua est flebilis oratio; in qua exponitur, quæ paupertas, quæ tribulatio. Unde clamet, jam aperit. Quia defecerunt. Defecerunt sicut fumus dies mei. AUG. Elato enim Adam dies deficiunt, virtus animi contrahitur. Miseria pium judicem movere potest. Ossa mea sicut cremium aruerunt. Fortes, quorum frixorium sunt, qui scandalizantur, etc., usque ad jam enim frigitur homo, dum timet se arsurum. 1
Proverbs 1:10Fili mi, si te lactaverint peccatores, ne acquiescas eis. + 1.10 Fili mi. Affectu patris alloquitur filium, blandiens, ne acquiescat peccatoribus.
Proverbs 4:14Ne delecteris in semitis impiorum, nec tibi placeat malorum via.
Proverbs 8:13Timor Domini odit malum: arrogantiam, et superbiam, et viam pravam, et os bilingue, detestor. + 8.13 Arrogantiam. Arrogantiam et superbiam in eis, etc., usque ad sed juxta auditorum libitum sua verba commutant.
Proverbs 13:20Qui cum sapientibus graditur sapiens erit; amicus stultorum similis efficietur.] + 13.20 Qui cum sapientibus. Quilibet simplex aut rusticus, qui arcana sapientiæ comprehendere nequit, si tamen exempla sapientum vivendo sectatur, jure inter sapientes numerabitur. Amicus stultorum. Qui stultos, non quia homines sunt, sed propter stultitiam, quia mimi sunt, vel histriones, vel hujusmodi, non ut instruendo corrigat, amat, sed ut favendo, deteriores efficiat: licet sapiens videatur, stultorum damnatione tenebitur.