The Bible Software
bible.softwareProverbsProverbs 20 › Proverbs 20:25

Proverbs 20:25

Ruina est homini devorare sanctos, et post vota retractare.] + 20.25 Ruina est homini devorare sanctos, et post vota retractare. Si peccatum est cuilibet nocere, etc., usque ad et eos qui, ut sua vota compleant, sanctos persequuntur, damnatio manet æterna. Ideo subdit:

Vulgata (Latina)

In The King James Version

It is a snare to the man who devoureth that which is holy, and after vows to make enquiry.

In Context

24A Domino diriguntur gressus viri: quis autem hominum intelligere potest viam suam?

26[Dissipat impios rex sapiens, et incurvat super eos fornicem. + 20.26 Dissipat impios rex sapiens, et incurvat super eos fornicem. Mos fuit antiquis, etc., usque ad cui rotæ est contraria corona vitæ quam repromittit Deus diligentibus se.

Read all of Proverbs 20

Cross References

Leviticus 5:15Anima si prævaricans cæremonias, per errorem, in his quæ Domino sunt sanctificata, peccaverit, offeret pro delicto suo arietem immaculatum de gregibus, qui emi potest duobus siclis, juxta pondus sanctuarii: + 5.15 Duobus siclis. Duo sicli, duo præcepta charitatis sunt, quibus peccator emit sibi confidentiam remissionis. Nihil enim valet pœnitentia sine gratia remissionis; unde juxta LXX aries quinquaginta siclis emitur, quia per pœnitentiam et geminæ charitatis observantiam perfecta requies acquiritur, quando remissio peccatorum datur. LXX, argenti quinquaginta siclis, siclo sancto. Nemo enim acquirit Domini sacrificium nisi per Spiritum sanctum, quia nemo potest dicere Dominus Jesus nisi in Spiritu sancto I Cor. 12.. Quinquaginta vero Spiritus sancti adventum significat, quia die Pentecostes, id est, quinquagesima ad apostolos venit. LXX: siclo sancto. In siclo sancto, Spiritus sancti virtutem et operationem significavit. Siculus 20 obolorum est, vicenarius obnoxius peccati non est: unde qui de Ægypto exierunt, cum essent viginti annorum, peccati populi pœnam non susceperunt Num. 14.; mundus quippe est ab omni peccato spiritualis homo.

Leviticus 27:9Animal autem, quod immolari potest Domino, si quis voverit, sanctum erit, + 27.9 Animal. Quia differentias oblationum quæ ex nobis ipsis sunt et gradus exposuit: jam eorum quæ nobis tanquam pecora subditi sunt, quando sit oblatio sancta exponit. Sanctum erit. Secundum legem immaculatum et mundum: veluti si filium, discipulum, servum, vel quemlibet nobis subditum Deo obtulerimus.

Numbers 30:2Et locutus est ad principes tribuum filiorum Israël: Iste est sermo quem præcepit Dominus:

Deuteronomy 23:23Quod autem semel egressum est de labiis tuis, observabis, et facies sicut promisisti Domino Deo tuo, et propria voluntate et ore tuo locutus es.

Judges 21:22Cumque venerint patres earum, ac fratres, et adversum vos queri cœperint atque jurgari, dicemus eis: Miseremini eorum: non enim rapuerunt eas jure bellantium atque victorum: sed rogantibus ut acciperent, non dedistis, et a vestra parte peccatum est.

Ecclesiastes 5:2Multas curas sequuntur somnia, et in multis sermonibus invenietur stultitia. + 5.2 Multas. Quasi sicut qui multa cogitat, ipsa frequenter somniat, sic in stultitiam recidit, qui ultra se, de Deo disputat. Vel, quia modo videmus per speculum et in ænigmate, quasi per somnum, æstimamus nos tenere, quod non habemus, et tamen nihil habemus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Proverbs 20:25

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Proverbs 20:24Proverbs 20Proverbs 20:26 →