The Bible Software
bible.softwareLeviticusLeviticus 5 › Leviticus 5:15

Leviticus 5:15

Anima si prævaricans cæremonias, per errorem, in his quæ Domino sunt sanctificata, peccaverit, offeret pro delicto suo arietem immaculatum de gregibus, qui emi potest duobus siclis, juxta pondus sanctuarii: + 5.15 Duobus siclis. Duo sicli, duo præcepta charitatis sunt, quibus peccator emit sibi confidentiam remissionis. Nihil enim valet pœnitentia sine gratia remissionis; unde juxta LXX aries quinquaginta siclis emitur, quia per pœnitentiam et geminæ charitatis observantiam perfecta requies acquiritur, quando remissio peccatorum datur. LXX, argenti quinquaginta siclis, siclo sancto. Nemo enim acquirit Domini sacrificium nisi per Spiritum sanctum, quia nemo potest dicere Dominus Jesus nisi in Spiritu sancto I Cor. 12.. Quinquaginta vero Spiritus sancti adventum significat, quia die Pentecostes, id est, quinquagesima ad apostolos venit. LXX: siclo sancto. In siclo sancto, Spiritus sancti virtutem et operationem significavit. Siculus 20 obolorum est, vicenarius obnoxius peccati non est: unde qui de Ægypto exierunt, cum essent viginti annorum, peccati populi pœnam non susceperunt Num. 14.; mundus quippe est ab omni peccato spiritualis homo.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

If a soul commit a trespass, and sin through ignorance, in the holy things of the LORD; then he shall bring for his trespass unto the LORD a ram without blemish out of the flocks, with thy estimation by shekels of silver, after the shekel of the sanctuary, for a trespass offering:

In Context

14Locutusque est Dominus ad Moysen, dicens:

16ipsumque quod intulit damni restituet, et quintam partem ponet supra, tradens sacerdoti, qui rogabit pro eo offerens arietem, et dimittetur ei. + 5.16 Et quintam partem, etc. ISICH. Qui vase sancto vel cibo, etc., usque ad sic enim pro peccato nostro deprecabitur.

Read all of Leviticus 5

Cross References

Exodus 30:13Hoc autem dabit omnis qui transit ad nomen, dimidium sicli juxta mensuram templi (siclus viginti obolos habet); media pars sicli offeretur Domino. + 30.13 Dimidium sicli. ID., ibid. Id est decem obolos, etc., usque ad nulla potest infidelium perturbatione corrumpi.

Leviticus 1:10Quod si de pecoribus oblatio est, de ovibus sive de capris holocaustum, masculum absque macula offeret: + 1.10 Quod si, etc. ISICH. in Levit. Paucis immutatis eadem dicit, etc., usque ad unde: Filius non portabit iniquitatem patris, etc. Anniculum, etc. ISID. Agnus oblatus, Christus innocens crucifixus. Unde: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi. Bene hædus offertur, quia per mortem Christi jugulatur diabolus auctor peccati. ISICH. Hoc de bobus non præcepit, etc., usque ad propterea holocaustum dicitur etiam sine operatione justitiæ.

Leviticus 5:1Si peccaverit anima, et audierit vocem jurantis, testisque fuerit quod aut ipse vidit, aut conscius est: nisi indicaverit, portabit iniquitatem suam. + 5.1 Si peccaverit anima, etc. AUG. quæst. 1 in Levit. Videtur dicere peccare hominem, etc., usque ad sed statim subjunxit: Anima quæ tetigerit aliquid immundum, etc. ISICH. Si peccaverit, etc. Non repetit quæ superius dixit, etc., usque ad quia alterius peccatis vel errori non debemus consentire, sed arguere.

Leviticus 5:18offeret arietem immaculatum de gregibus sacerdoti, juxta mensuram æstimationemque peccati: qui orabit pro eo, quia nesciens fecerit: et dimittetur ei, + 5.18 Offeret arietem, etc. Superius præcepit ut pœnitens capram offerret, hic arietem immolari jubet, quia nihil prodest asperitatem pœnitentiæ immolare, nisi statueris in Christi immolatione plenam confidentiam habere.

Leviticus 7:1Hæc quoque lex hostiæ pro delicto, Sancta sanctorum est: + 7.1 Delicto. ISICH. Delictum aliquando dicit, etc., usque ad oblatio autem renum et pinnulæ epatis et femorum sanctimonia est. ORIG. quæst. 5 in Levit. Quidam dicunt esse delictum cum non facimus quod debemus: peccatum vero cum non facimus quod non debemus, sed non ubique hoc observatur.

Leviticus 10:17Cur non comedistis hostiam pro peccato in loco sancto, quæ Sancta sanctorum est, et data vobis ut portetis iniquitatem multitudinis, et rogetis pro ea in conspectu Domini,

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Leviticus 5:15

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Leviticus 5:14Leviticus 5Leviticus 5:16 →