Proverbs 23:12
[Ingrediatur ad doctrinam cor tuum, et aures tuæ ad verba scientiæ.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Apply thine heart unto instruction, and thine ears to the words of knowledge.
In Context
11propinquus enim illorum fortis est, et ipse judicabit contra te causam illorum.]
13Noli subtrahere a puero disciplinam: si enim percusseris eum virga, non morietur.
Cross References
Proverbs 5:1[Fili mi, attende ad sapientiam meam, et prudentiæ meæ inclina aurem tuam: + 5.1 Fili mi, attende. Hactenus generaliter castigaverat auditorem, hinc sub specie meretricis ab hæreticorum nequitia prohibet. Inclina aurem. Sapientiæ inclinandam aurem, et a meretrice fugiendum, præcipue a fornicaria monet.
Proverbs 23:19Audi, fili mi, et esto sapiens, et dirige in via animum tuum.
Matthew 13:52Ait illis: Ideo omnis scriba doctus in regno cælorum, similis est homini patrifamilias, qui profert de thesauro suo nova et vetera. + 13.52 Ideo omnis Scriba doctus, etc. Quia intelligitis mysteria quæ vobis revelo: ideo faciam vos prædicatores, et eritis mihi similes qui de thesauro scientiæ meæ, nova et vetera profero, ut vos similiter faciatis. Apostoli sunt scribæ et notarii Christi, verba ejus signantes in tabulis cordis, et pollent opibus patrisfamilias, ejicientes de thesauro doctrinarum suarum nova et vetera, quia quidquid in Evangelio prædicatur, legis et prophetarum vocibus comprobant.