Proverbs 5:1
[Fili mi, attende ad sapientiam meam, et prudentiæ meæ inclina aurem tuam: + 5.1 Fili mi, attende. Hactenus generaliter castigaverat auditorem, hinc sub specie meretricis ab hæreticorum nequitia prohibet. Inclina aurem. Sapientiæ inclinandam aurem, et a meretrice fugiendum, præcipue a fornicaria monet.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
My son, attend unto my wisdom, and bow thine ear to my understanding:
In Context
Cross References
Proverbs 4:1[Audite, filii, disciplinam patris, et attendite ut sciatis prudentiam. + 4.1 Audite, filii. Hinc exhortaturus ad philosophiam, qualiter ipse sapientiam sit a patre edoctus, explicat.
Proverbs 6:20[Conserva, fili mi, præcepta patris tui, et ne dimittas legem matris tuæ. + 6.20 Conserva, fili. Nunc sub adulteræ mulieris specie prohibet ab auditione hæreseos.
Proverbs 22:17[Inclina aurem tuam, et audi verba sapientium: appone autem cor ad doctrinam meam,
Mark 4:23Si quis habet aures audiendi, audiat.
Revelation 2:7Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis: Vincenti dabo edere de ligno vitæ, quod est in paradiso Dei mei. + 2.7 Qui habet aurem. Cur audiendum? quia perseveranti Christus est lignum vitæ, quia umbraculum et robur et dans fructum, id est corpus et sanguinem et hic et maxime in futuro.
Revelation 2:17Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis: Vincenti dabo manna absconditum, et dabo illi calculum candidum: et in calculo nomen novum scriptum, quod nemo scit, nisi qui accipit. + 2.17 Manna. Per manna intellige æternam gloriam de qua omnes dicent. Quid est hoc? Quoniam nec oculus vidit, nec auris audivit I Cor. 2., etc. Et dabo ei. In Daniele scriptum est: Abscisus est lapis sine manibus Dan. 1.. In Proverbiis: Gemma gravissima exspectatio præstolantis Prov. 17.. Idem corpus solidum per ipsum lucidum, candidum virtutibus et spe immortalitatis. Et in calculo. Vel super baptismum adde martyrium, cujus vim non intelligit hypocrita qui pro laude hominum patitur. Scriptum. Quinque litteris, scilicet quinque vulneribus cum quibus ostensum fuit corpus ejus in cruce, quod martyr fuit.