Proverbs 23:3
Ne desideres de cibis ejus, in quo est panis mendacii. + 23.3 Ne desideres, hoc est, ne desideres ejus auscultare sermonibus, qui dulcedine mendacii auditores fallit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Be not desirous of his dainties: for they are deceitful meat.
In Context
2Et statue cultrum in gutture tuo: si tamen habes in potestate animam tuam.
Cross References
Psalms 141:4in deficiendo ex me spiritum meum, et tu cognovisti semitas meas. In via hac qua ambulabam absconderunt laqueum mihi. + 141.4 Et tu cognovisti. ID. Hoc addit, ne audientes, defecit spiritus meus, putarent eum dejectum. Ac si diceret: Si illi putant me dejectum, quia spiritus meus defecit, tu me stantem vides, cujus Spiritus me vivificat. Semitas. Justitiæ, quas illi non vident. In via. Multæ viæ, quia multa præcepta: una via, quia omnia ad unum, id est charitatem, rediguntur. AUG. In via, secundum votum eorum; juxta viam, secundum veritatem. Christus enim est via, qui non sinit eos laqueum ponere in via, ut non sit nobis quo eamus; sinit tamen ponere juxta viam, ne a via declinemus. 1
Daniel 1:8Proposuit autem Daniel in corde suo ne pollueretur de mensa regis, neque de vino potus ejus: et rogavit eunuchorum præpositum ne contaminaretur.
Ephesians 4:22deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris. + 4.22 Deponite. Non jubet ut corpus deponatur, sed ut vita in melius mutetur. Veterem. Nonnulli putant quod vetus homo corpus sit, et novus anima; sed corpus exterior homo est, anima interior: et in interiori agitur hæc vetustas et novitas