Proverbs 23:34
Et eris sicut dormiens in medio mari, et quasi sopitus gubernator, amisso clavo. + 23.34 Et eris sicut dormiens. In medio mari dormiunt, etc., usque ad studium sollicitudinis perdit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Samuel 25:33et benedicta tu, quæ prohibuisti me hodie ne irem ad sanguinem, et ulciscerer me manu mea.
1 Samuel 30:16Qui cum duxisset eum, ecce illi discumbebant super faciem universæ terræ comedentes et bibentes, et quasi festum celebrantes diem, pro cuncta præda et spoliis quæ ceperant de terra Philisthiim et de terra Juda.
1 Kings 16:9Et rebellavit contra eum servus suus Zambri, dux mediæ partis equitum: erat autem Ela in Thersa bibens, et temulentus in domo Arsa præfecti Thersa.
Proverbs 31:4Noli regibus, o Lamuel, noli regibus dare vinum, quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas; + 31.4 Noli regibus. Hæc et sequentia ad litteram patent, etc., usque ad carnales scrutantur.
Matthew 24:38sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptum tradentes, usque ad eum diem, quo intravit Noë in arcam, + 24.38 Comedentes et bibentes, nubentes, etc. Non alimenta et nuptiæ, sed immoderatus licitorum usus arguitur. Post bella, fames, terræmotus, etc., tunc brevis sequetur pax, ut fidelis probetur, an transactis malis speret judicem venturum, unde dicitur: Cum enim dixerint pax et securitas, tunc repentinus eis superveniet interitus I Thess. 5..
Luke 21:34Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula, et ebrietate, et curis hujus vitæ, et superveniat in vos repentina dies illa: