Proverbs 24:29
Ne dicas: Quomodo fecit mihi, sic faciam ei; reddam unicuique secundum opus suum.]
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Say not, I will do so to him as he hath done to me: I will render to the man according to his work.
In Context
28Ne sis testis frustra contra proximum tuum, nec lactes quemquam labiis tuis.
Cross References
Judges 15:11Descenderunt ergo tria millia virorum de Juda ad specum silicis Etam, dixeruntque ad Samson: Nescis quod Philisthiim imperent nobis? quare hoc facere voluisti? Quibus ille ait: Sicut fecerunt mihi, sic feci eis.
Proverbs 20:22Ne dicas: Reddam malum: exspecta Dominum, et liberabit te.
Matthew 5:39Ego autem dico vobis, non resistere malo: sed si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam, præbe illi et alteram: + 5.39 Non resistere. Justitia legis rudes instruit in initio justitiæ, id est, non plus quam est illatum reddere. Justitia Evangelii (quæ ducit homines ad regnum) est non resistere malo: Non resistere: ut ipse idem: Discite a me, quia mitis sum, et humilis corde Matth. 11.. Et David: Si reddidi retribuentibus mihi mala Psal. 7.. Jerem. Et maxillam dedi percutienti Thren. 3.. Ecce idem Dominus legis et Evangelii. Præbe illi. Non tantum non repercutias, sed si vult alteram ferire, patienter feras: hoc de injuria corporis. De necessariis autem si perdideris unum, sine tolli et reliquum. Quid ergo de superfluis? Alteram. CHRYSOST. Primum indigna res est ut nomo fidelis stet in judicio ante conspectum judicis infidelis. Nam et si infidelis, etc., usque ad Si semel in judicium ingressus fueris, non jam desideras ut veritas causæ appareat, sed ut quocunque modo victor exsistas.
1 Thessalonians 5:15Videte ne quis malum pro malo alicui reddat: sed semper quod bonum est sectamini in invicem, et in omnes. + 5.15 Malum pro malo. Tunc malum pro malo redditur, si corripiendus non corripitur, sed prava dissimulatione negligitur. In omnes, etc. Generaliter ad omnes. Sine intermissione. Id est, semper juste vivite et æterna desiderate. Justus nunquam desinit orare, nisi desinat justus esse. Semper orat qui semper bene agit. Ipsum enim desiderium bonum, oratio est; et si continuum est desiderium, continua est oratio.