Proverbs 24:6
quia cum dispositione initur bellum, et erit salus ubi multa consilia sunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For by wise counsel thou shalt make thy war: and in multitude of counsellors there is safety.
In Context
5Vir sapiens fortis est, et vir doctus robustus et validus:
Cross References
Proverbs 11:14Ubi non est gubernator, populus corruet; salus autem, ubi multa consilia. + 11.14 Ubi non est gubernator, populus corruet, salus autem ubi multa consilia. Ne enim putares, etc., usque ad ut a pluribus corrigatur.
Proverbs 20:18Cogitationes consiliis roborantur, et gubernaculis tractanda sunt bella.
1 Corinthians 9:25Omnis autem qui in agone contendit, ab omnibus se abstinet, et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant: nos autem incorruptam. + 9.25 Omnis enim, etc. De rebus non laudandis trahuntur multæ similitudines, ut in Evangelio de iniquo judice, qui viduam nolebat audire, et pigro qui non ex amicitia, sed ex tædio panes commodabat; ita hic non commendantur agonistica et ludicra.
1 Timothy 6:11Tu autem, o homo Dei, hæc fuge: sectare vero justitiam, pietatem, fidem, caritatem, patientiam, mansuetudinem. + 6.11 Tu autem, homo, etc. Non dicit quod hoc timeat de isto, sed sciebat hoc venturum in manus ecclesiarum. Hæc fuge. Nihil enim tam asperum tamque perniciosum quam si vir ecclesiasticus maxime qui sublimem tenet locum, divitiis hujus sæculi studeat: quia non solum sibi ipsi sed et cæteris obest, quibus contrariam dat formam. Pietatem. Pietas est ut egenti condescendamus, quod non facit cupidus. Fidem. Qui veram fidem habet de Deo, non cupit in miseriis fieri dives, nec pluris est ei mundus, quam Deus.