The Bible Software
bible.softwareProverbsProverbs 25 › Proverbs 25:1

Proverbs 25:1

Hæ quoque parabolæ Salomonis, quas transtulerunt viri Ezechiæ regis Juda. + 25.1 Hæ quoque parabolæ. Hinc novo ordine loqui incipit, etc., usque ad scilicet quæ figuris aptæ videntur.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

These are also proverbs of Solomon, which the men of Hezekiah king of Judah copied out.

In Context

2[Gloria Dei est celare verbum, et gloria regum investigare sermonem. + 25.2 Gloria Dei. Gloria Domini, etc., usque ad unde se magis filium hominis quam Filium Dei appellat. Investigare. Sermonem, etc., usque ad nam illico audivit: Beatus es Simon Barjona, quia caro, etc.

Read all of Proverbs 25

Cross References

1 Kings 4:32Locutus est quoque Salomon tria millia parabolas: et fuerunt carmina ejus quinque et mille. + 4.32 Et fuerunt carmina ejus. Constat neque carmina neque disputationes Salomonis hodie esse. Quinque millia. Propter quinque sensus, quos, qui in diversis virtutibus bene regit, beatus est, et per eos quasi carmina quinque millia Domino canit.

Proverbs 10:1[Filius sapiens lætificat patrem, filius vero stultus mœstitia est matris suæ. + 10.1 Parabolæ Salomonis. Novum ponit titulum, quia novum genus locutionis incipit, scilicet, ut non, sicut prius, de singulis bonorum malorumve partibus diutius disputet; sed alternis versibus actus utrorumque describat. Filius sapiens. Qui accepta fidei mysteria bene servat, lætificat Deum Patrem; qui vero hæc actione mala vel hæresi commaculat, matrem contristat Ecclesiam.

Isaiah 1:1Visio Isaiæ, filii Amos, quam vidit super Judam et Jerusalem, in diebus Oziæ, Joathan, Achaz, et Ezechiæ, regum Juda. + 1.1 Incipit Ex Epiphanio, lib. de Vitis prophetarum. Isaias in Jerusalem nobili genere ortus est, ibique prophetavit: sub Manasse rege, sectus in duas partes, occubuit. Sepultusque est sub quercu Rogel, juxta transitum aquarum, quas olim Ezechias rex jacto obstruxerat pulvere. Fontem quippe Deus Siloam causa Prophetæ efficit, quoniam priusquam moreretur, pusillum precatus est, uti undas illic effingere dignaretur. Et confestim demisit illi cœlitus aquam viventem, unde sortitus est locus ille appellationem Siloam, quod si quis interpretetur, sonat demissum. Sub Ezechia quoque rege, antequam stagnum piscinasque fabricasset, precibus Isaiæ effectum, ut exigua lympha scaturiret, quod populus in obsidione hostium teneretur, et ne ipsa periret undis destituta civitas. In cujus rei perennem memoriam, populus accurate Prophetam isthic solo cum gloria et honore reddidit, ut per ejusdem intercessiones in consummationem usque sæculi, aquæ ejusmodi fructus impetretur, cui scilicet usum referebant acceptum. Exstat autem monumentum Isaiæ, finitimum sepulturæ principum, post sepulcra sacerdotum versus Nothum partemque meridionalem. Salomon enim Jerosolymam construens, regum excitavit mausolea, prout illa David descripserat. Incipit HIERON. in Isa. Isaias, vir nobilis et urbanæ eloquentiæ, nihil in eloquio rusticitatis habens, non tam propheta dicendus est quam evangelista: Ita enim liquide Christi et Ecclesiæ mysteria prosequitur, ut de præteritis putetur historiam texere. Prophetavit autem in Hierusalem et Juda, nondum decem tribubus captivatis: et de utroque regno nunc mixtim, nunc separatim, texuit oracula. Et cum interdum ad præsentem respicit historiam, et post Babylonicam captivitatem reditum populi significet in Judæam, in advocationem tamen gentium et Christi adventum omnem intendit curam. Visio Isaiæ, etc. Tria sunt genera visionis: primum corporale, quo videmus cœlum et terram et hujusmodi; secundum spirituale, quo videmus, sicut in somnis, imagines hominum et hujusmodi; tertium intellectuale, quod est in ratione, per quod Creatorem cognoscimus, et, Spiritu sancto revelante, intelligimus quodlibet. Videre quoque sæpe pro intelligere ponitur: unde sæpe interrogamus, dicentes: Vides, id est, intelligis? Prophetæ quoque hinc videntes dicuntur, id est, intelligentes. Hanc visionem vidit Isaias Spiritu sancto, scilicet intimante, quæ superventura erant intellexit. Unde in principio non ponit visiones sicut Daniel, neque dicit quid viderit; sed statim dicit: Audite, cœli, et auribus percipe, terra. HIER. in Isa., tom. 4.. Non solum Isaias, etc., usque ad non ergo ignorabant, secundum Montanum, qui sic videbant. ID., Ibid. Isaias interpretatur, etc., usque ad et cum omnia fecerit, dicit: Servus inutilis sum; quod debui facere, feci. Filii Amos. ID., ibid. Amos, pater Isaiæ, non duodecim Prophetarum tertius est, etc., usque ad Prophetas fuisse contendunt. Super Judam et Jerusalem. ID., ibid. Isaias principaliter de duabus tribubus, etc., usque ad ad correctionem duarum tribuum hæc prædicta esse. Visio Isaiæ, etc. HIER., ibid. Pro Juda, in quo signantur duæ tribus, etc., usque ad de qua: Surge, illuminare, Jerusalem, quia venit lumen tuum. In Diebus Oziæ. ID., ibid. Ozias ipse est qui et Azarias, etc., usque ad ut nostræ historiæ appareant antiquiores quam gentiles.

Isaiah 37:2Et misit Eliacim, qui erat super domum, et Sobnam scribam, et seniores de sacerdotibus, opertos saccis, ad Isaiam, filium Amos, prophetam, + 37.2 Isaiam filium Amos. In libro Regum legitur, qui misit ad Isaiam prophetam. Sed hic, quia de se Isaias texit historiam, non prophetam, sed filium prophetæ se nominat.

Micah 1:1Verbum Domini, quod factum est ad Michæam Morasthiten, in diebus Joathan, Achaz, et Ezechiæ, regum Juda, quod vidit super Samariam et Jerusalem.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Proverbs 25:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
Proverbs 25Proverbs 25:2 →