Proverbs 10:1
[Filius sapiens lætificat patrem, filius vero stultus mœstitia est matris suæ. + 10.1 Parabolæ Salomonis. Novum ponit titulum, quia novum genus locutionis incipit, scilicet, ut non, sicut prius, de singulis bonorum malorumve partibus diutius disputet; sed alternis versibus actus utrorumque describat. Filius sapiens. Qui accepta fidei mysteria bene servat, lætificat Deum Patrem; qui vero hæc actione mala vel hæresi commaculat, matrem contristat Ecclesiam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Proverbs 1:1[Parabolæ Salomonis, filii David, regis Israël, + 1.1 Parabolæ Salomonis. Notandum quod vulgata editio parabolas, quæ Hebraice misle , Græce paræmias, id est, proverbia dicit; sed satis convenit. Quæ enim parabolæ quia occulta sunt nuncupantur, etiam proverbia jure vocantur: quia talia sunt, quæ sæpe in ore colloquentium versari ac memoria debent retineri. Etiam proverbia plerumque tam obscura sunt ut parabolæ bene dicantur; unde: Hæc in proverbiis locutus sum vobis Joan. 6., etc. Proverbiorum liber, non ut simplices arbitrantur, patentia habet præcepta, sed quasi in terra aurum, in nuce nucleus, in hirsutis castanearum operculis absconditus fructus inquiritur: ita in eis divinus sensus altius est inquirendus. Parabolæ Salomonis secundum Hebraicam veritatem translatæ ab Eusebio, Hieronymo presbytero petente Chromatio et Heliodoro episcopis; Græce, Latine similitudines; quod vocabulum ideo Salomon huic operi imposuit, ut non juxta litteram intelligamus quæ dicit: in quo Dominum parabolice turbis locuturum significat, sicut et nomine suo regno pacifico, regnum Christi et Ecclesiæ; de quo: Multiplicabitur ejus imperium, et regni ejus non erit finis. Super solium David, et super regnum ejus sedebit Luc. 1.. Sicut templi constructione et dedicatione, ædificationem Ecclesiæ in tempore resurrectionis. Ipse etiam Christus filius David, et rex spiritualis Isræl, secundum testimonium turbæ, quæ occurrit ei cum ramis palmarum et laudibus Matth. 21.. Quid autem utilitatis habeant, in titulo monstratur, cum dicitur: Ad sciendam sapientiam et disciplinam; id est, quomodo recte credere et vivere oporteat, quemque quo intentionem cordis dirigere.
Proverbs 17:21Natus est stultus in ignominiam suam; sed nec pater in fatuo lætabitur.
Proverbs 19:13Dolor patris filius stultus, et tecta jugiter perstillantia litigiosa mulier. + 19.13 Dolor patris. Deus in natura semper impassibilis, dolere tamen nostro more dicitur, cum homines, quos ad se credendum laudandumque creavit, diabolo servire conspicit. Unde pœnituit eum quod hominem fecisset super terram, et tactus dolore cordis intrinsecus: Delebo, inquit, hominem quem creavi a facie terræ Gen. 6.. Tecta jugiter. Sicut tecta perstillantia pluviam quidem suscipiunt, etc., usque ad et sorde mista auditoribus reddit.
Proverbs 23:24Exsultat gaudio pater justi; qui sapientem genuit, lætabitur in eo.
Proverbs 25:1Hæ quoque parabolæ Salomonis, quas transtulerunt viri Ezechiæ regis Juda. + 25.1 Hæ quoque parabolæ. Hinc novo ordine loqui incipit, etc., usque ad scilicet quæ figuris aptæ videntur.
Proverbs 29:15[Virga atque correptio tribuit sapientiam; puer autem qui dimittitur voluntati suæ confundit matrem suam.