Proverbs 25:7
Melius est enim ut dicatur tibi: Ascende huc, quam ut humilieris coram principe.]
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Proverbs 16:19Melius est humiliari cum mitibus quam dividere spolia cum superbis.
Luke 18:14Dico vobis, descendit hic justificatus in domum suam ab illo: quia omnis qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur. + 18.14 Quia omnis, etc. Posita Pharisæi et publicani controversia, ponitur judicis sententia, ut caveatur superbia.
Revelation 4:1Post hæc vidi: et ecce ostium apertum in cælo, et vox prima, quam audivi tamquam tubæ loquentis mecum, dicens: Ascende huc, et ostendam tibi quæ oportet fieri post hæc. + 4.1 Post hæc vidi. In hac secunda visione agit de sedente in throno, et de ornatu ejus, et de agno aperiente librum, id est divinam dispositionem de reparatione humani generis, et de solvente septem sigilla, id est obscuritates, ut cum viderimus Deum tantam intelligentiam Scripturarum impendisse hominibus, grati ei simus, nec pro eo pati formidemus. In cœlo. Id est in Scriptura, quæ est via ad vitam, vel Christus est ostium, cujus mysteria, ante clausa, modo sunt aperta his qui fide et opere sunt cœlum. Tanquam tubæ loquentis mecum. Non dissentientis a rationalitate mea, dando rationes has. Ostendam tibi. Dictis iis quæ jam præterierunt, dicit etiam ea quæ adhuc oportet fieri, utpote in eodem statu quo cœperint, permansura. Vel, post correctionem oportet videre secreta per quæ animentur in prælia. Vel, quæ oportet fieri cito post hæc, id est in ultimis fidelibus. Vel, post hæc fui in spiritu.