Proverbs 25:6
Ne gloriosus appareas coram rege, et in loco magnorum ne steteris. + 25.6 Ne gloriosus appareas. Sicut superius prælatum, etc., usque ad unde: Humiliamini sub potenti manu Dei, ut exaltet vos in tempore visitationis I Petr. 3..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Put not forth thyself in the presence of the king, and stand not in the place of great men:
In Context
7Melius est enim ut dicatur tibi: Ascende huc, quam ut humilieris coram principe.]
Cross References
1 Samuel 9:20Et de asinis quas nudiustertius perdidisti, ne sollicitus sis, quia inventæ sunt. Et cujus erunt optima quæque Israël? nonne tibi et omni domui patris tui?
1 Samuel 18:18Ait autem David ad Saul: Quis ego sum, aut quæ est vita mea, aut cognatio patris mei in Israël, ut fiam gener regis?
Psalms 131:1Canticum graduum. [Memento, Domine, David, et omnis mansuetudinis ejus: + 131.1 Canticum graduum. ID. In tredecimo gradu jam humilis et mansuetus, etc., usque ad unde in Isaia: Super quem requiescet Spiritus meus, nisi super humilem et quietum, et trementem sermones meos? Memento, Domine, David et omnis. ID. Primo ostendens votum ædificandi domum, precatur ut impleat. Secundo, ostendit domum ædificatam, ibi, Ecce audi. Tertio, dicit promissiones Dei factas ædificatæ Sion, ibi, Juravit Dominus. Volens ergo ædificare domum Domino, ait in persona totius Christi capitis: O Domine, etc. David. AUG. Ad litteram, mansuetus, ut Sauli malum pro malo non redderet. Sicut juravit et votum vovit. Id est, ut impleat quod promisit: nemo præsumat viribus suis reddere quod vovit. Vovit autem Ecclesia in mansuetudine, ut sit domus Dei, quo nihil gratius potest Deo offerri. Domus autem est, si sua non quærit, sed de communi gaudet: de propriis fiunt mala, unde ait: Si introiero. Sciebat se proprio impediri, ne fiat locus Dei. 1
Proverbs 25:27Sicut qui mel multum comedit non est ei bonum, sic qui scrutator est majestatis opprimetur a gloria. + 25.27 Sicut qui mel. Dulcedo enim mellis, etc., usque ad unde sequitur:
Jeremiah 1:6Et dixi: [A, a, a, Domine Deus, ecce nescio loqui, quia puer ego sum.] + 1.6 A, a, a, Domine Deus. Detestatur officium quod pro ætate non potest sustinere. Eadem verecundia, qua Moyses gracilis et tenuis vocis se esse dicit; sed ille quasi magnæ et robustæ ætatis corripitur, quasi puero huic venia datur, qui verecundia et pudore decoratur.