Proverbs 26:2
Sicut avis ad alia transvolans, et passer quolibet vadens, sic maledictum frustra prolatum in quempiam superveniet. + 26.2 Nam sicut avis. Verba comparat avibus, etc., usque ad de quibus: Quodcunque ligaveris super terram erit ligatum et in cœlis Matth. 16..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
As the bird by wandering, as the swallow by flying, so the curse causeless shall not come.
In Context
3Flagellum equo, et camus asino, et virga in dorso imprudentium.
Cross References
Deuteronomy 23:4quia noluerunt vobis occurrere cum pane et aqua in via quando egressi estis de Ægypto: et quia conduxerunt contra te Balaam filium Beor de Mesopotamia Syriæ, ut malediceret tibi: + 23.4 Quia noluerunt nobis occurrere cum, etc. Tradunt Hebræi quod hæ gentes propinquæ sibi exeuntibus de Ægypto occurrerunt cum pane tantum, cum scirent nos in deserto maxime siti laborare, et ideo huic maledictioni subjecti sunt. Mystice designant hæreticos, qui fugientibus de Ægypto hujus mundi ad veram terram promissionis offerunt panem pollutum, non aqua sapientiæ dulcoratum, et ideo ab Ecclesia alienati sunt.
1 Samuel 17:43Et dixit Philisthæus ad David: Numquid ego canis sum, quod tu venis ad me cum baculo? Et maledixit Philisthæus David in diis suis:
2 Samuel 16:12si forte respiciat Dominus afflictionem meam, et reddat mihi Dominus bonum pro maledictione hac hodierna.