The Bible Software
bible.softwareDeuteronomiiDeuteronomii 23 › Deuteronomii 23:4

Deuteronomii 23:4

quia noluerunt vobis occurrere cum pane et aqua in via quando egressi estis de Ægypto: et quia conduxerunt contra te Balaam filium Beor de Mesopotamia Syriæ, ut malediceret tibi: + 23.4 Quia noluerunt nobis occurrere cum, etc. Tradunt Hebræi quod hæ gentes propinquæ sibi exeuntibus de Ægypto occurrerunt cum pane tantum, cum scirent nos in deserto maxime siti laborare, et ideo huic maledictioni subjecti sunt. Mystice designant hæreticos, qui fugientibus de Ægypto hujus mundi ad veram terram promissionis offerunt panem pollutum, non aqua sapientiæ dulcoratum, et ideo ab Ecclesia alienati sunt.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Because they met you not with bread and with water in the way, when ye came forth out of Egypt; and because they hired against thee Balaam the son of Beor of Pethor of Mesopotamia, to curse thee.

In Context

3Ammonites et Moabites etiam post decimam generationem non intrabunt ecclesiam Domini in æternum: + 23.3 Ammonites et Moabites. AUG., quæst. 33. Alia editio, etc., usque ad feminis imputaverunt, quas conservare maluerunt. Moabites. Hæreticos semper ab Ecclesia esse pellendos significat, quasi, Hæreticum hominem post unam et alteram correctionem devita.

5et noluit Dominus Deus tuus audire Balaam, vertitque maledictionem ejus in benedictionem tuam, eo quod diligeret te. + 23.5 Vertitque. Quia sæpe persecutio causa majoris prosperitatis est. Quia diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum Rom. 8..

Read all of Deuteronomii 23

Cross References

Numbers 22:5Misit ergo nuntios ad Balaam filium Beor ariolum, qui habitabat super flumen terræ filiorum Ammon, ut vocarent eum, et dicerent: Ecce egressus est populus ex Ægypto, qui operuit superficiem terræ, sedens contra me. + 22.5 Misit ergo nuntios ad Balaam filium Beor. ORIG., Hom. 13. Bellum tibi imminet, rex Balac, etc., usque ad mittit ergo rex ad eum dicens: Veni nunc, et maledic mihi populum hunc, etc.

Numbers 23:7assumptaque parabola sua, dixit: [De Aram adduxit me Balac rex Moabitarum, de montibus orientis: Veni, inquit, et maledic Jacob; propera, et detestare Israël. + 23.7 Veni, inquit, et maledic mihi Jacob. ORIG. hom. 15. In Latinis sermonibus, etc., usque ad ideoque dicit verbum Dei positum in ore ejus.

Deuteronomy 2:29sicut fecerunt filii Esau, qui habitant in Seir, et Moabitæ, qui morantur in Ar: donec veniamus ad Jordanem, et transeamus ad terram, quam Dominus Deus noster daturus est nobis.

1 Kings 18:4Nam cum interficeret Jezabel prophetas Domini, tulit ille centum prophetas, et abscondit eos quinquagenos et quinquagenos in speluncis, et pavit eos pane et aqua.

Nehemiah 13:2eo quod non occurrerint filiis Israël cum pane et aqua, et conduxerint adversum eos Balaam ad maledicendum eis: et convertit Deus noster maledictionem in benedictionem.

Lamentations 1:10Jod Manum suam misit hostis ad omnia desiderabilia ejus, quia vidit gentes ingressas sanctuarium suum, de quibus præceperas ne intrarent in ecclesiam tuam.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Deuteronomii 23:4

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Deuteronomii 23:3Deuteronomii 23Deuteronomii 23:5 →