Proverbs 27:14
Qui benedicit proximo suo voce grandi, de nocte consurgens maledicenti similis erit. + 27.14 Qui benedicit proximo, id est, qui favore superfluæ laudis eum extollit, vel malis favendo, vel bona plus æquo laudando. Sed hic maledicenti assimilatur; quia vel in malo opere laudando confidentiam tribuit, vel in bono opere simplicitatem puri cordis minuit, ut quod superni amoris causa incœperat, humano favore finiat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
13Tolle vestimentum ejus qui spopondit pro extraneo, et pro alienis aufer ei pignus.
15Tecta perstillantia in die frigoris et litigiosa mulier comparantur.
Cross References
2 Samuel 15:2Et mane consurgens Absalom, stabat juxta introitum portæ, et omnem virum qui habebat negotium ut veniret ad regis judicium, vocabat Absalom ad se, et dicebat: De qua civitate es tu? Qui respondens aiebat: Ex una tribu Israël ego sum servus tuus.
2 Samuel 17:7Et dixit Chusai ad Absalom: Non est bonum consilium quod dedit Achitophel hac vice.
1 Kings 22:13Nuntius vero qui ierat ut vocaret Michæam, locutus est ad eum, dicens: Ecce sermones prophetarum ore uno regi bona prædicant: sit ergo sermo tuus similis eorum, et loquere bona.
Acts 12:22Populus autem acclamabat: Dei voces, et non hominis.