Ii Samuelis 15:2
Et mane consurgens Absalom, stabat juxta introitum portæ, et omnem virum qui habebat negotium ut veniret ad regis judicium, vocabat Absalom ad se, et dicebat: De qua civitate es tu? Qui respondens aiebat: Ex una tribu Israël ego sum servus tuus.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 18:14Quod cum vidisset cognatus ejus, omnia scilicet quæ agebat in populo, ait: Quid est hoc quod facis in plebe? cur solus sedes, et omnis populus præstolatur de mane usque ad vesperam?
Exodus 18:26Qui judicabant plebem omni tempore: quidquid autem gravius erat, referebant ad eum, faciliora tantummodo judicantes. + 18.26 Quidquid autem gravius erat, etc. AUG., loc. 88. Alii: Verbum autem grave referebant super Moysen: sic enim habet Græcus sermo, quod Latini interpretati sunt, ad Moysen. Illa sane locutione ipsa etiam cura figuratur, qua dictum est super Moysen, velut onus significatur ei impositum. Verbum autem grave dictum est pro quæstione gravi.
Ruth 4:1Ascendit ergo Booz ad portam, et sedit ibi. Cumque vidisset propinquum præterire, de quo prius sermo habitus est, dixit ad eum: Declina paulisper, et sede hic: vocans eum nomine suo. Qui divertit, et sedit. + 4.1 Declina. Quia Christus Judæis vidit legem constitutam temporaliter: et ad se declinare jussit: quia eam ad dispensationis suæ mysterium testificandum inclinavit. Aliter: vidit propinquum præterire, cum præcursoris sui adventum quem more humanæ vitæ properare conspexit, et ad officium præcursoris misericorditer convertit. Locutus. Convenienter legisperitis partem agri Nœmi ad emendum obtulit, cum partem plebis quæ apparente jam gratia remansit, ad salvandum, magistris Synagogæ ostendit, ut infirmitatem suam agnoscerent, et quod ipsi nequirent, vero medico faciendum committerent, unde leprosis dicitur: Ite, ostendite vos sacerdotibus Luc. 17., et cum irent mundati sunt.
1 Kings 3:16Tunc venerunt duæ mulieres meretrices ad regem, steteruntque coram eo:
Job 24:14Mane primo consurgit homicida; interficit egenum et pauperem: per noctem vero erit quasi fur. + 24.14 Mane primo consurgit homicida. Quia perversus quisque in prosperitate præsentis vitæ quæ per mane designatur humilium vitam deprimendo interimit, et in adversitate et dejectione positus quæ per noctem designatur per iniqua consilia latenter lædit ut fur.
Daniel 11:21Et stabit in loco ejus despectus, et non tribuetur ei honor regius: et veniet clam, et obtinebit regnum in fraudulentia.