Proverbs 28:19
Qui operatur terram suam satiabitur panibus; qui autem sectatur otium replebitur egestate.]
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
18Qui ambulat simpliciter salvus erit; qui perversis graditur viis concidet semel.
20[Vir fidelis multum laudabitur; qui autem festinat ditari non erit innocens.
Cross References
Proverbs 12:11Qui operatur terram suam satiabitur panibus; qui autem sectatur otium stultissimus est. Qui suavis est in vini demorationibus, in suis munitionibus relinquit contumeliam.
Proverbs 14:4Ubi non sunt boves, præsepe vacuum est; ubi autem plurimæ segetes, ibi manifesta est fortitudo bovis. + 14.4 Ubi non, etc. Hæc hærent superioribus, etc., usque ad qui Sareptanam viduam pascit a qua et ipse pascitur.
Proverbs 24:34et veniet tibi quasi cursor egestas, et mendicitas quasi vir armatus.]
Luke 15:12et dixit adolescentior ex illis patri: Pater, da mihi portionem substantiæ, quæ me contingit. Et divisit illis substantiam. + 15.12 Et dixit, etc. Sicut Deus non habet alium a quo formetur, a quo negatur, sic iste vult sua potestate uti, ut nullo formante, nullo regente vivat. Pater, da. Dimidium patrimonium petentibus datur, nec est culpa patris qui dat adolescentiori. Nulla in regno Dei infirma ætas, nec fides gravatur annis, nisi ipse certe se judicaverit inidoneum qui poscit. Si iste non recessisset a patre, impedimentum nescisset ætatis, sed perægre profectus merito patrimonium vastat. Et divisit. Fidelibus suæ gratiæ protectionem, quam desiderabant, impertiendo: infidelibus vero naturalibus solum ingenii quo contenti erant, beneficium concedendo.