Proverbs 28:20
[Vir fidelis multum laudabitur; qui autem festinat ditari non erit innocens.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
19Qui operatur terram suam satiabitur panibus; qui autem sectatur otium replebitur egestate.]
21Qui cognoscit in judicio faciem non bene facit; iste et pro buccella panis deserit veritatem.
Cross References
2 Kings 5:20Dixitque Giezi puer viri Dei: Pepercit dominus meus Naaman Syro isti, ut non acciperet ab eo quæ attulit: vivit Dominus, quia curram post eum, et accipiam ab eo aliquid. + 5.20 Giezi. ID. Præruptum, etc., usque ad hic est canis reversus ad vomitum.
Psalms 101:6A voce gemitus mei adhæsit os meum carni meæ. + 101.6 A voce gemitus. CASS. Natura peccantium ostenditur, quia dum peccatum appetitur, contemplatio Dei non habetur. Mei. AUG. Non illorum qui de terrenis, et non de spiritualibus gemunt, etc., usque ad infirmorum portare. 1
Proverbs 10:6Benedictio Domini super caput justi; os autem impiorum operit iniquitas. + 10.6 Os autem impiorum. Quod comessationi, ebrietati et colloquiis malis serviebat, propter iniquitatem, quam congessit, condemnabitur. Denique os illius iniquitas operuit qui in tormentis positus in lingua sibi, in qua ob plura scelera plus punitus est, refrigerium quæsivit.
Proverbs 17:5Qui despicit pauperem exprobrat factori ejus, et qui ruina lætatur alterius non erit impunitus.
Proverbs 20:21hæreditas ad quam festinatur in principio, in novissimo benedictione carebit. + 20.21 Hæreditas. Qui per avaritiæ nequitiam in hac vita multiplicari appetunt, etc., usque ad abominatio est apud Deum.
Proverbs 28:22Vir qui festinat ditari, et aliis invidet, ignorat quod egestas superveniet ei. + 28.22 Vir qui festinat ditari, etc. Qui augere opes ambit, peccatum negligit, more avium captus, cum escam terrenam avidus inspicit, quo stranguletur peccati laqueo, non agnoscit: cum quælibet mundi bona desiderat, quæ de futuro damna patiatur ignorat.