Proverbs 29:18
Cum prophetia defecerit, dissipabitur populus; qui vero custodit legem beatus est. + 29.18 Cum prophetia. Cum sacerdotis eruditio cessaverit, solvetur continuo disciplina divinæ legis: qua populus ad beatitudinis præmia pertingere debuerat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Where there is no vision, the people perish: but he that keepeth the law, happy is he.
In Context
17Erudi filium tuum, et refrigerabit te, et dabit delicias animæ tuæ.
19Servus verbis non potest erudiri, quia quod dicis intelligit, et respondere contemnit.
Cross References
Exodus 32:25Videns ergo Moyses populum quod esset nudatus (spoliaverat enim eum Aaron propter ignominiam sordis, et inter hostes nudum constituerat), + 32.25 Spoliaverat enim eum Aaron in ignominiam sordis et inter hostes, etc. Notandum, quod populus fecit, ipsi Aaron tribuitur, quia consensit ad faciendum quod male petiverat. Magis enim dictum est, nudavit eos Aaron, quia cessit eis, quam nudaverunt se ipsi, qui tantum malum flagitaverunt. Ornamentis quibus fabricatum fuerat idolum, vel quia malam voluntatem prius latentem ostenderat, vel auxilium et protectionem Dei perdiderat.
2 Chronicles 28:19Humiliaverat enim Dominus Judam propter Achaz regem Juda, eo quod nudasset eum auxilio, et contemptui habuisset Dominum.
Psalms 119:1Canticum graduum. [Ad Dominum cum tribularer clamavi, et exaudivit me. + 119.1 Canticum graduum. CASS. Beatitudinem, quam superior psalmus unita varietate cantavit, etc., usque ad his ergo gradibus inoffenso pede mentis ascenditur atque descenditur. AUG. Canticum graduum. Graduum nomen ambiguum apud nos, etc., usque ad et altitudinem deitatis ipsius. Primus gradus, a malis sæculi exire, et universæ vanitati renuntiare. CASS. Initium profectus est carnalia vitia relinquere et Domino supplicare; unde in veteri lege, quando emebatur mancipium gentile, radebantur ungues ejus et capilli tondebantur Deut. 12.. Quia oportet vanitatem quaque exuere, ut Dei obsequio mancipetur. Hic ab renuntiatione sæculi quibusdam gradibus meritorum ad perfectam et æternam pervenitur charitatem, quæ in summo locata est. Ad Dominum cum tribularer. CASS. Primo, ascendere incipiens, quia multos invenit obsidentes, a linguis eorum petit liberari: secundo, de permistione malorum conqueritur, Hei mihi. 1
Proverbs 19:16Qui custodit mandatum custodit animam suam; qui autem negligit viam suam mortificabitur.
Amos 8:11Ecce dies veniunt, dicet Dominus, et mittam famem in terram: non famem panis, neque sitim aquæ, sed audiendi verbum Domini.