Proverbs 3:13
Beatus homo qui invenit sapientiam, et qui affluit prudentia. + 3.13 Beatus homo, etc. Quia positos sub disciplina, etc., usque ad et in futuro ejus visione perfrui. Et qui affluit prudentia. Bene, cum diceret, etc., usque ad corda sua ad percipiendam ejus amplitudinem laxare.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Happy is the man that findeth wisdom, and the man that getteth understanding.
In Context
Cross References
1 Kings 10:1Sed et regina Saba, audita fama Salomonis in nomine Domini, venit tentare eum in ænigmatibus. + 10.1 Allegorice. ISID. in lib. Reg., tom. 5. Hæc regina venturam Ecclesiam de gentibus, etc., usque ad in occulto sanctorum fieri concivis optans.
Job 28:18Excelsa et eminentia non memorabuntur comparatione ejus: trahitur autem sapientia de occultis. + 28.18 Nec commemorabuntur in comparatione. Quid enim sunt homines Deo comparati? Nihil. Trahitur autem sapientia. Quia cum sit invisibilis, etc., usque ad Et nescis unde veniat aut quo vadat.
Proverbs 4:5Posside sapientiam, posside prudentiam: ne obliviscaris, neque declines a verbis oris mei. + 4.5 Posside. In omnibus quæ possides, etc., usque ad juventam, venditis omnibus, comparavit.
Proverbs 8:34Beatus homo qui audit me, et qui vigilat ad fores meas quotidie, et observat ad postes ostii mei. + 8.34 Ad fores. Scripturas, vel doctores; iidem et postes, sine quibus ad vitam, quam pollicetur, non valemus ingredi.
Proverbs 18:1[Occasiones quærit qui vult recedere ab amico: omni tempore erit exprobrabilis. + 18.1 Impius cum in profundum venerit, etc. Qui longis peccatorum tenebris involutus semel de luce desperat, ex desperatione sibi peccandi frena relaxat; sed opprobrium futuræ damnationis nulla ratione evadit, quem nulla divini timoris memoria cohibuit.