Proverbs 3:34
Ipse deludet illusores, et mansuetis dabit gratiam. + 3.34 Illusores. Hos versus Jacobus et Petrus juxta antiquam translationem posuerunt: Quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam Jacob. 4..
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Surely he scorneth the scorners: but he giveth grace unto the lowly.
In Context
35Gloriam sapientes possidebunt; stultorum exaltatio ignominia.]
Cross References
Psalms 138:6Mirabilis facta est scientia tua ex me; confortata est, et non potero ad eam. + 138.6 Mirabilis, et incomprehensibilis mihi. Facta est scientia. Non est mihi facile contemplari te, quem superbus reliqui, ut prius erat cum essem apud te, quando dixi, da mihi partem substantiæ. Ex me, id est ex peccato meo. Confortata est, alias invaluit. Et non potero attingere ex me. AUG. In Exodo legitur Dominum, etc., usque ad te non lateo, cujus limitem vides. 1
Proverbs 9:7[Qui erudit derisorem, ipse injuriam sibi facit, et qui arguit impium, sibi maculam generat. + 9.7 Qui erudit, etc. Quasi interrogares, etc., usque ad et majorem credens.
Proverbs 19:29Parata sunt derisoribus judicia, et mallei percutientes stultorum corporibus.]
Isaiah 57:15Quia hæc dicit Excelsus, et Sublimis, habitans æternitatem, et sanctum nomen ejus: in excelso et in sancto habitans, et cum contrito et humili spiritu: ut vivificet spiritum humilium, et vivificet cor contritorum. + 57.15 Quia hæc dicit. Increpatione contra Jerusalem finita, venit ad eos qui confidunt in Domino, quorum reversioni iter jusserat præparari. Unde et a laudibus Dei incipit, et quæ redeunti populo promiserit, consequenter ostendit.
1 Peter 5:5Similiter adolescentes subditi estote senioribus. Omnes autem invicem humilitatem insinuate, quia Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam. + 5.5 Similiter adolescentes. BEDA. Postquam seniores, quomodo præessent, etc., usque ad continuo generaliter admonendo subdit: Omnes autem invicem humilitatem insinuate, senes quidem docendo, juvenes autem subsequendo.