The Bible Software
bible.softwareProverbsProverbs 30 › Proverbs 30:15

Proverbs 30:15

Sanguisugæ duæ sunt filiæ, dicentes: Affer, affer. Tria sunt insaturabilia, et quartum quod numquam dicit: Sufficit. + 30.15 Sanguisugæ duæ sunt filiæ. Diabolus, qui siti peccata suadendi perpetuo ardet; Duæ filiæ, quæ ejus imitantur ardorem, luxuria et philargyria. Nam luxuriæ, quo liberius frena laxantur, eo noxius delectatur; et Crescit amor nummi, quantum ipsa pecunia crescit. Tria sunt insaturabilia. Infernus nunquam redundat; meretrix habet similia. Corpus non satiatur deliciis, et avarus non dicit, sufficit; alii infernum dicunt diabolum, qui non satiatur seductione humana.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

The horseleach hath two daughters, crying, Give, give. There are three things that are never satisfied, yea, four things say not, It is enough:

In Context

14generatio quæ pro dentibus gladios habet, et commandit molaribus suis, ut comedat inopes de terra, et pauperes ex hominibus. + 30.14 Generatio quæ pro dentibus gladios habet. Hæc est, quæ suam perfidiam aliis immittere conatur; et sicut corpora gladiis, ita audientium animas veneno allocutionis occidit.

16Infernus, et os vulvæ, et terra quæ non satiatur aqua: ignis vero numquam dicit: Sufficit. + 30.16 Os vulvæ, et terra quæ non satiatur aqua, ut supra ignem, incendium gehennæ, qui nunquam desinit.

Read all of Proverbs 30

Cross References

Proverbs 30:21Per tria movetur terra, et quartum non potest sustinere:

Proverbs 30:29Tria sunt quæ bene gradiuntur, et quartum quod incedit feliciter: + 30.29 Tria sunt quæ gradiuntur. Non nos moveat, etc., usque ad quia in fallacia sua ad tempus Antichristus prosperatur.

Isaiah 57:3Vos autem accedite huc, filii auguratricis, semen adulteri et fornicariæ.

Hosea 4:18Separatum est convivium eorum; fornicatione fornicati sunt: dilexerunt afferre ignominiam protectores ejus.

Amos 1:6Hæc dicit Dominus: Super tribus sceleribus Gazæ, et super quatuor non convertam eum, eo quod transtulerint captivitatem perfectam, ut concluderent eam in Idumæa.

Amos 1:11Hæc dicit Dominus: Super tribus sceleribus Edom, et super quatuor non convertam eum, eo quod persecutus sit in gladio fratrem suum, et violaverit misericordiam ejus, et tenuerit ultra furorem suum, et indignationem suam servaverit usque in finem.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Proverbs 30:15

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Proverbs 30:14Proverbs 30Proverbs 30:16 →