Amos 1:11
Hæc dicit Dominus: Super tribus sceleribus Edom, et super quatuor non convertam eum, eo quod persecutus sit in gladio fratrem suum, et violaverit misericordiam ejus, et tenuerit ultra furorem suum, et indignationem suam servaverit usque in finem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
10Et mittam ignem in murum Tyri, et devorabit ædes ejus.
12Mittam ignem in Theman, et devorabit ædes Bosræ.
Cross References
Genesis 27:41Oderat ergo semper Esau Jacob pro benedictione qua benedixerat ei pater: dixitque in corde suo: Venient dies luctus patris mei, et occidam Jacob fratrem meum. + 27.41 Dixitque in corde suo. Cum Scriptura dicat, Esau in corde suo de morte fratris tractasse, quomodo vel a quo sunt hæc nuntiata Rebeccæ? Sed datur intelligi quod ei divinitus omnia revelabantur. Propter insanabile odium Judæorum, per spiritum consilii præceptum est apostolis ut, relicta Judæa, transirent ad gentes. Venient dies luctus, etc. Nolebat enim hoc facere vivente patre, ne incurreret odium ejus, et malediceretur ab eo. DIOD. Quod autem scriptum est, dixit Esau in corde suo, significat Esau mortem fratris non subita ira, sed perfecto mentis consensu exoptasse.
Numbers 20:20At ille respondit: Non transibis. Statimque egressus est obvius, cum infinita multitudo, et manu forti,
Deuteronomy 23:7Non abominaberis Idumæum, quia frater tuus est: nec Ægyptium, quia advena fuisti in terra ejus. + 23.7 Non abominaberis Idumæum. Idumæus sanguineus vel terrenus carnem cujus est terrena materia significat: Ægyptius, id est tenebrosus, corpus morbidum. Carnem nostram non debemus abominari, sed fovere et necessaria illi præbere, curam tamen ejus in desideriis non facere: Frater, inquit, tuus est, quia ex carne sumus et anima. Ægyptium, id est corpus non abominemur, in cujus terra advenæ fuimus; anima enim, quæ cœlestem habet originem, quasi advena moratur in corpore, unde Apostolus: Dum sumus in corpore, peregrinamur a Domino II Cor. 5.. Qui nati fuerint ex eis, etc., id est paulatim fient spirituales. Per Idumæum et Ægyptium significatur præsens vita, cui quamvis renuntiantes Ægyptiam terram, id est conversationem pristinam et concupiscentiam mundi declinemus; dum tamen hujus mundi necessitatibus subdimur, non omnino Ægyptiam nationem exstinguimus: sed quodammodo separati, quotidiano victu et vestitu contenti sumus; tertia generatione in Ecclesiam intrabunt, quia sæcularis potest sanctis Dei conjungi, cum perfecte in Patrem et Filium et Spiritum sanctum crediderit, vel cum spe, fide, et charitate ornatus fuerit.
2 Chronicles 20:11e contrario agunt, et nituntur ejicere nos de possessione quam tradidisti nobis.
Psalms 83:3Concupiscit, et deficit anima mea in atria Domini; cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum. 1
Psalms 137:7Si ambulavero in medio tribulationis, vivificabis me; et super iram inimicorum meorum extendisti manum tuam, et salvum me fecit dextera tua. + 137.7 Si ambulavero in medio tribulationis. Aliter non vivificat, nisi in medio tribulationis, unde, Beati qui lugent, væ ridentibus. Super iram. ID. Hoc ipsum, quod irascuntur mihi, tua est in illos animadversio, id est punitio. Est enim eis irasci pœna, non tantum culpa. Dum ergo hoc permittis, super omnes vindictæ manum extendis. Dextera tua. Non habet Deus dexteram vel sinistram, sed dextera Dei dicitur felicitas æterna, sinistra felicitas temporalis. Aliquando ergo non salvat in sinistra sanctos suos, sed semper salvat eos in dextera. 1