The Bible Software
bible.softwareProverbsProverbs 30 › Proverbs 30:5

Proverbs 30:5

Omnis sermo Dei ignitus: clypeus est sperantibus in se. + 30.5 Omnis sermo. Proprietatem Græci nominis, etc., usque ad vera enim omnia et ignita. Clypeus est, id est protector omnium sperantium in se. Clypeus contra hostium insidias et omnia adversa.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Every word of God is pure: he is a shield unto them that put their trust in him.

In Context

4Quis ascendit in cælum, atque descendit? quis continuit spiritum in manibus suis? quis colligavit aquas quasi in vestimento? quis suscitavit omnes terminos terræ? quod nomen est ejus, et quod nomen filii ejus, si nosti? + 30.4 Quis ascendit in cœlum. Filius Dei post resurrectionem, et nostræ resurrectionis tempore descensurus est ad judicium. Quis continuit. Omnis spiritus, angelorum, hominum, animalium et procellarum, ne deficiat, Dei potentia continetur. Quis suscitavit omnes. Et nunc omnia, quæ per orbem vivunt et crescunt, homines, animantia, germina, Deus, ut sua vita subsistant, excitat: et in die judicii genus humanum a quatuor ventis a morte excitabit. Quod nomen est ejus, et quod nomen filii ejus, Dei patris et filii nomen dicit: cujus mysterium sæcularis scientia naturaliter scire non potuit, quamvis esse Deum, qui omnia fecerit, per facta intelligere possit. Si nosti: tu scilicet, qui tuam sapientiam jactans, nostræ fidei mysteria stultitiam vocas.

6Ne addas quidquam verbis illius, et arguaris, inveniarisque mendax.

Read all of Proverbs 30

Cross References

Genesis 15:1His itaque transactis, factus est sermo Domini ad Abram per visionem dicens: Noli timere, Abram: ego protector tuus sum, et merces tua magna nimis. + 15.1 His itaque transactis, etc., Noli timere. Triumphata multitudine vitiorum, confortatur spes cujusque fidelis a Domino ne titubet, sed mercedem exspectet.

Psalms 3:3multi dicunt animæ meæ: Non est salus ipsi in Deo ejus. + 3.3 Multi dicunt, etc. AUG. Vel hoc dicit unusquisque qui a vitiis et cupiditatibus impugnatur. Dicunt animæ: Non est salus, etc. Coacervatione vitiorum subrepit desperatio sanitatis, quasi vitiis insultantibus animæ; vel etiam diabolis et angelis ejus, per suggestiones. 1

Psalms 19:8Hi in curribus, et hi in equis; nos autem in nomine Domini Dei nostri invocabimus. 1

Psalms 91:2[Bonum est confiteri Domino, et psallere nomini tuo, Altissime: + 91.2 Bonum est confiteri. CASS. Primo, agit quomodo bonus imperturbatus agit sabbatum mentis, sentiens omnia bene agi a Deo, quod non novit stultus. AUG. Bona præsentia a Deo nobis donata, consolatio sunt: cum desunt, justitia est. Consolatur enim nos Deus, et emendat: in utroque ergo simus ei grati, dicentes: Bonum est confiteri, etc. 1

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Proverbs 30:5

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Proverbs 30:4Proverbs 30Proverbs 30:6 →