Proverbs 30:4
Quis ascendit in cælum, atque descendit? quis continuit spiritum in manibus suis? quis colligavit aquas quasi in vestimento? quis suscitavit omnes terminos terræ? quod nomen est ejus, et quod nomen filii ejus, si nosti? + 30.4 Quis ascendit in cœlum. Filius Dei post resurrectionem, et nostræ resurrectionis tempore descensurus est ad judicium. Quis continuit. Omnis spiritus, angelorum, hominum, animalium et procellarum, ne deficiat, Dei potentia continetur. Quis suscitavit omnes. Et nunc omnia, quæ per orbem vivunt et crescunt, homines, animantia, germina, Deus, ut sua vita subsistant, excitat: et in die judicii genus humanum a quatuor ventis a morte excitabit. Quod nomen est ejus, et quod nomen filii ejus, Dei patris et filii nomen dicit: cujus mysterium sæcularis scientia naturaliter scire non potuit, quamvis esse Deum, qui omnia fecerit, per facta intelligere possit. Si nosti: tu scilicet, qui tuam sapientiam jactans, nostræ fidei mysteria stultitiam vocas.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
3Non didici sapientiam, et non novi scientiam sanctorum.
Cross References
Genesis 32:29Interrogavit eum Jacob: Dic mihi, quo appellaris nomine? Respondit: Cur quæris nomen meum? Et benedixit ei in eodem loco.
Exodus 6:3qui apparui Abraham, Isaac et Jacob in Deo omnipotente: et nomen meum Adonai non indicavi eis. + 6.3 Et nomen meum Adonai non indicavi eis. Sicut tibi. Per successiones enim ætatum crevit divinæ cognitionis augmentum. Apparuit Dominus Abrahæ; locutus est facie ad faciem cum Mose; David vero ait psalm. CXVIII: Super senes intellexi, etc. Apostoli Dei Filium præsentem cernebant, et quidquid volebant, interrogabant, quibus etiam dicitur Lucæ 2: Multi reges et prophetæ, etc.
Deuteronomy 28:58Nisi custodieris et feceris omnia verba legis hujus, quæ scripta sunt in hoc volumine, et timueris nomen ejus gloriosum et terribile, hoc est, Dominum Deum tuum:
Judges 13:18Cui ille respondit: Cur quæris nomen meum, quod est mirabile?
Job 11:8Excelsior cælo est, et quid facies? profundior inferno, et unde cognosces? + 11.8 Excelsior. Quia in circumscriptione sui spiritus cuncta transcendit. Profundior inferno. Quia transcendendo subvehit.
Job 38:4Ubi eras quando ponebam fundamenta terræ? indica mihi, si habes intelligentiam.