Proverbs 31:8
Aperi os tuum muto, et causis omnium filiorum qui pertranseunt. + 31.8 Aperi os. Pro causa pauperis, etc., usque ad sed et cunctis per orbem nationibus curam salutis impendere.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Open thy mouth for the dumb in the cause of all such as are appointed to destruction.
In Context
7Bibant, et obliviscantur egestatis suæ, et doloris sui non recordentur amplius.
Cross References
1 Samuel 19:6Quod cum audisset Saul, placatus voce Jonathæ, juravit: Vivit Dominus, quia non occidetur.
1 Samuel 22:14Respondensque Achimelech regi, ait: Et quis in omnibus servis tuis sicut David, fidelis, et gener regis, et pergens ad imperium tuum, et gloriosus in domo tua?
Job 29:9Principes cessabant loqui, et digitum superponebant ori suo. + 29.9 Principes cessabunt loqui. Principes vel duces dicit hæreticæ pravitatis auctores. Et est sensus: Cum prædicare mihi publica voce licuit, omnis me, qui veritati non fuit subjectus, expavit. Digitum ori superponunt, dum falsis querelis non ratione vocis se reprimi, sed virtutis manu significant.
Psalms 79:11Operuit montes umbra ejus, et arbusta ejus cedros Dei. + 79.11 Operuit CASS. Altitudo et latitudo vineæ hic exponitur. Superna est vinea, quæ et montes sublimiores, vita et doctrina obumbrat, et magnis crescere facit. Vites, quæ arbores ascendunt, arbusta nominantur, per quæ minores in Ecclesia accipiuntur. Cedri, non superbi, sed qui sunt Dei, martyres sunt, qui in Ecclesia alti sunt, hos etiam Ecclesia in gremio suo protegit. Propagines, filios regenerationis, qui a flumine Jordane manaverunt, quia ibi cœpit regula baptismi. Montes. AUG. Prophetæ, etc., usque ad similiter operiunt cedros Dei, id est, doctores. Cedros Dei. ID. Quia sunt cedri evertendæ, superbi scilicet qui sunt cedri sæculi, sed non Dei. 1
Proverbs 24:7Excelsa stulto sapientia; in porta non aperiet os suum. + 24.7 Excelsa stulto. Non potest stultus ad sapientiam ascendere, quia in infimis vitiorum jacet; quia etsi in præsenti se aliquid sapere putat, in porta, id est in exitu hujus vitæ, nihil fuisse inveniet.
Jeremiah 21:12domus David. Hæc dicit Dominus: Judicate mane judicium, et eruite vi oppressum de manu calumniantis, ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea, et succendatur, et non sit qui extinguat, propter malitiam studiorum vestrorum. + 21.12 Judicate mane. HIER. In hoc loco clementia Dei demonstratur, etc., usque ad vitio suo accideret eis, non duritia comminantis.