Proverbs 31:9
Aperi os tuum, decerne quod justum est, et judica inopem et pauperem.] + 31.9 Aperi os tuum, decerne. Sicut pro causa pauperis et ereptione os aperire præcepit, ita, ubi erraverit, juste castigare admonet ac judicare. Et Moyses: Pauperis in judicio non misereberis Exod. 13.. Quod utrumque Dominum facere Propheta dicit: Sed judicabit in justitia pauperes, et arguet inæquitate pro mansuetis terræ.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Open thy mouth, judge righteously, and plead the cause of the poor and needy.
In Context
Cross References
Deuteronomy 1:16Præcepique eis, dicens: Audite illos, et quod justum est judicate: sive civis sit ille, sive peregrinus.
2 Samuel 8:15Et regnavit David super omnem Israël: faciebat quoque David judicium et justitiam omni populo suo.
Job 29:15Oculus fui cæco, et pes claudo. + 29.15 Oculus fui cæco et pes claudo, etc. Beatus enim Job et illi per semetipsum manum præbuerat, etc., usque ad qui sibi nequam, cui bonus?
Psalms 72:1Psalmus Asaph. [Quam bonus Israël Deus, his qui recto sunt corde ! + 72.1 Quam bonus. CAS. Monet ut non pro temporalibus, sed æternis Deum laudemus. 1
Proverbs 16:12Abominabiles regi qui agunt impie, quoniam justitia firmatur solium.
Isaiah 1:17discite benefacere; quærite judicium, subvenite oppresso, judicate pupillo, defendite viduam.] + 1.17 Discite benefacere. ID. Non confisi naturæ, etc., usque ad magistrorum terenda sunt limina. Quærite judicium, etc. ID. Victimis Judæorum Evangelica succedunt mandata. Pupillis et viduis providetur, ut securi de conjugibus et liberis martyres ad bella procedant.