Proverbs 4:27
Ne declines ad dexteram neque ad sinistram; averte pedem tuum a malo: vias enim quæ a dextris sunt novit Dominus: perversæ vero sunt quæ a sinistris sunt. Ipse autem rectos faciet cursus tuos, itinera autem tua in pace producet.] + 4.27 Ne declines. Dextera via bona est, etc., usque ad quod et de cæteris virtutibus et vitiis eodem modo intelligitur. Averte pedem tuum. Hoc est, ne huc vel illuc a recto devies, quia virtutes discretionem quærunt, quarum nimietas omnis in vitio est. Si averteris a malo pedem tuum. Si bona, quæ docui, Domino adjuvante, facere studueris, aderit ipse propitius conatibus tuis, ut et nunc recte ingredi, et tunc ad pacem valeas pervenire æternam.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Turn not to the right hand nor to the left: remove thy foot from evil.
In Context
Cross References
Deuteronomy 5:32Custodite igitur et facite quæ præcepit Dominus Deus vobis: non declinabitis neque ad dexteram, neque ad sinistram:
Deuteronomy 28:14ac non declinaveris ab eis nec ad dexteram, nec ad sinistram, nec secutus fueris deos alienos, neque colueris eos. + 28.14 Non æctinaveris. AUG., quæst., 48. LXX: Non præteribis ab omnibus verbis, etc., usque ad nec propter ista colendi sunt.
Proverbs 16:17Semita justorum declinat mala; custos animæ suæ servat viam suam.
Romans 12:9Dilectio sine simulatione: odientes malum, adhærentes bono: